4
— 4—
et offcium me impulerunt. Postea vero, quum, alio magistro artis
mathematicae constituto, id mihi praccipue mandatum esset, ut adolescen- tulos lingua vernaenla erudirem, disceptatio illa, quae tam varie ab utra- que parte agebatur, quo modo haee disciplina in gymnasiis instituenda sit, aliquantum a mathesi me avocayit, et programmatis scribendi munere iterum ad me redeunte induxit, ut parvam illam dissertatiunenlam exararem, quae inscripta est:„Welche Stelle ist dem Unterricht in der Mattersprache auf deutschen Gymnasien einzuräumen? Nunc autem, quum per omnes gym- nasii classes discipuli mathematicis imbuendi curae meae denuo demandati sint, lihentissime in pristinam arenam descendo.
Verum enimvero priusquam ad rem veniamus, illad nobis quaerendum et constituendum videtur, quid institutione mathematica in gymnasiis consequi velimus. Potest auntem triplex esse causa, cur huic arti operam nostram navemus. Nam aut tractatur, ut animi facultates universas excolat et exer- ceat, aut ut usui aliquando inserviat, aut ut instituat et adlducat ad accuratam et subtiliorem doctrinae ipsius eognitionem. Ae prima quidem ratio totam illam artem spectat, quae versatur in liberis ad humanitatem edueandis et erudiendis, et haec ipsa est, qua potissimum inducti disciplinas mathema- ticas in gymnasiis nostris docendas esse putamus. Reliquse igitur duac, inferiores illa in his quidem scholis et quasi subiectae priori, postpo- nendae et tantummodo respieiendae sunt, quantum illam tuentur et adiu- vant, vel non impedinnt saltem neque obstant. Itaque si, quae partes mathesis in gymnasiis tractandae sint, quaerimus, considerandum est nobis, quam aptae sint ad animi facultates universas et conformandas et excolendas. De ratione huius disciplinae docendae alias pluribus disserni. Qua in re id inprimis cavendum est, ne discipulus ad ea, duae sequuntur, citius traducatur, quam antecedentia penitus perspexerit, neve umquam ab co plus postuletur, quam quantum pro suis viribus, ingenio et scientia praestare possit. IIoc est magistri intelligentis et periti, ut discipulorum animos sine intermissione attentos teneat, nec theoremata nimis remota a sensibus proponat, ne tiro- nem, qui nondum consueverit sola mente et cogitatione contemplari, si non impediat, quo miaus sequatur, difficultatibus tamen maioribus oblatis a cog-
*
——


