Inopinanti mihi atque imparato accidit, ut qui ante triennium ad lustra- tionem Bymnasii nostri vernalem indicendam brevem quandam disputationem scripscrim, idem iam nunc denuo eandem provinciam obire iubear. Tres enim professores, quorum duo in programmate scribendo me antecedere debebant, viros probitate morum et industria et doctrina insignes, intra unius anni spatium schola nostra ereptos luget. Christianus Henricus Haenle, duo fere et quadraginta annos offciis suis summa et diligentia et sanctitate func- tus, repentina nervorum solutione diem supremum obiit, Joannes autem Philippos rebsium et Sandbergerum, viros clarissimos et doctissimos, alte- rum munere scholastico duo et quadraginta annos singulari virtute admini- strato, insigni honoris titulo a consiliis supremis in rehus scholasticis addito, alterum, partibus suis per duo et triginta annos summa industria et inte- gritate, sed novissimo tempore ob infirmam valetudinem maiore cum molestia actis, SERENISSIMII PRINCIPIS gratia et beneſicium a praestandis publici muneris officiis liberavit.
Quum igitur, iam instante tempore, materiam quaererem, quae satis in promptu esset, neque operosiore apparatu indigeret, in mentem mihi venit, quod in programmate, ante hos septem annos a me seripto, pollicitus sum, conaturum me esse aliquando accuratius exquirere, quaenam partes mathesis in gymnasio docendae sint, et num a re alienum sit, in celassibus superio- ribus quasdam mathesis partes pertractare, quae ad ipsos civilis vitae usus adhibeantur. Haee quum pollicerer, in schola nostra iuventuti viam ad mathesin praeibam, quo magis ad quaestiones illas indagandas et studium
1*


