Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

plere. Non raro enim accidit, ut ii, qui institutioné vel publica vel pri- vata instructi in gymnasium veniunt, pro cetera eruditione superiori classi possint adscribi, in quam ob mathesis ignorantiam nondum le- gendi sunt. Inferiores, fortasse non sua culpa, ne minimam quidem ca- pient utilitatem ex publica, qua fruuntur, institutione, quae pernicio- sissima erit, quum discentibus condiscipulis otiosi sectaturi sint cogitationes inanes. Quos scholis mathematicis classis inferioris inter- esse, etiamsi ſieri possit lectionibus ceteris non turbatis, a consilio plurimum abesse credo, quo non discipuli solum, sed multi parentes auctoritatem mathesis magis etiam abiicerent et schola ipsa ansam prae- beret, opinionem alendi praesumtam, quae ut refellatur et deleatur, om-

ni ope et opera nitendum est.

Quamquam aequissimos nos iudices praebeamus et omni modo in- dulgeamus oportet infirmis, tamen in superiorem classem non evocandi sunt, nisi omnibus rebus satisfaciunt. Quod si non fit, schola quamlibet classem saburra gravat, quae cum suo damno otiosa ceterosque pertur-

bans locum angustat et classem superiorem in inferioris locum detrudit.

In his exercitationibus commentationes non negligendae sunt, qui- bus discipuli et ostendere, quid in singulis valeant rebus, et totius animi cultum probare possunt. Maiorem ad ea, quae literis mandant, adhibent diligentiam, et quum scripta litera maneat, non solum ad erro- res fiunt attentiores, sed continuationem etiam seriemque rerum melius vident. Omnia bonae orationis praecepta in eommentatione tali ser- vanda sunt, neque in eo magister acquiescat, quod res ipsa falsa non sit. Omnia sint dialectice disposita, oratio accurata et concinna, ex-

terna ipsa omnihbus arrideant.