— 29.—
Pensa et domi elaboranda et in classe praesente magistro absolven- da imperentur. Haeo discipuli imaginem ad veritatem oculis subiiciunt, et non solum, quid quisque suo marte conſicere possit, sed etiam quan- tum temporis in conscribendo consumserit, praeceptorem docent.
Omnia autem, quae discipulus conscribere iussus erat, diligenter. percensenda et emaculanda sunt, quo solum modo id, quod intendimus, persequemur. Quam corrigendi operam inter officia magistri sane mo- lestissimam et odiosissimam esse in superioribus praesertim gymnasii classibus, nemo non ignorat. Ingenium liberius se movet in scriptis amplioribus, in quibus corrigendis non solum falsa adiectis causis do- cenda, sed etiam ad propriam scriptoris rationem emendanda sunt. Quam ob rem magister neque lectionibus neque corrigendi negotiis nimis ob- ruendus est, ne studium mentisque nervi languescant, ex quo maximum schola capiet detrimentum. Quis enim magistrum improbum custodire potest? Literae et verba legis neglecto sensu quam facile servari pos- sunt!
Illud fortasse quispiam hic quaesiverit, quot horae publicae mathesi impendantur in gymnasio bene ordinato. Quum ex superioribus pateat, iis studiis disciplinam nostram adnumerandam esse, quae maximi sunt momenti ad eruditionem adolescentulorum, temporis, quod universae in- stitutioni tribuitur, octava pars non nimia videatur, ut in iis classibus„ in quibus ad artem et praecepta revocari incipit, quatuor saltem per hebdomadem horae in mathesi docenda consumantur. Angustioribus fini- hus magister si contineretur, minorem in gyrum compulsus subsistere cogeretur in primis elementis aridissimis, quibus obiter tantum cognitis discipulus ab ea disciplina, quae animum ad maxime sublimia convertere
potest, facile deterreretur.


