Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

parum valeat, quantumque absit a meta, non raro studium excitabit, et novum erit incitamentum, natura non adversante, aequandi meliores.

Tironi sedulo, minoribus vero naturae dotibus instructo, magister inprimis indulgeat. Quotiescunque occasio data est, adhortatione eum firmet, ne studium deponat, et contentionem suam agnitam sentiat. Pu- bertatem ingressus ingenio saepe mire corroboratur et praeter opinio- nem acutissime videt. Quare per hoc iniquum tempus aectatis a studiis non deterritus multum ac celeriter interdum in literis progreditur.

Quum continua doctrinae pars maior, hoc modo vel a discipulis in- vestigata, vel a magistro explicata et illustrata, repetitur, quam arcte et apte omnia inter se iuncta sint ab illo ostendatur. Multis discipulis, ne dicam plurimis, omnes fere theses singulae a singulis divulsae appa- rent. Nondum satis late et recte circumspicientes Dunamquamque per se absolutam putant. Ut unum idemque per maiora capita inveniri in- telligant, et doctrinae imbuantur notione, efficiat magister.

Non ingenio praeclaris, mediocribus accommodata sit institutio, ita ut infirmi magis, quam valentes respiciantur. Docendi ars eluceat i in aptanda disciplina singulorum naturae. Praestantiores occupati tencäam. tur dissolvendis quaestionibus difſicilioribus, corrigendis infirmioribus refellendisque dubitationibus, a magistro oblatis; qui parum valent iu- dicio, ea repetant, quae iam illustrata sunt. Nunquam i ingenio praediti Pprae ceteris in disciplinam introducantur. Licet exspectari nequeat, prae- sertim in frequenti classe, ut omnes, naturae dotibus tam diversi, animo et ingenio pariter sint formati, in eo tamen laborandum est, ut doctri- na quam maxime pares progrediantur. Nam qui semel in ea remansit, ceteros nunquam assequi poterit; sedquentia non intelliget. Inſirmior

utidue iubeatur, studio domestico et institutione privata neglecta sup-