Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26 1 .. sed etiam ad sensum, ex quo solo sequentia enascantur oportet, atten- tum faciet.

In medium procedat, qui a magistro interrogatus est. Quae demon- stranda sunt, doceat argumentis et, ut mathematici solent, breviter et diligenter literis consignet in tabula. Quod procedit in medium, solito magis cogitationem colliget animumque acrius ad rem ipsam intendet. Locus ipse extrinsecus ad proprias vires eum delegat, et insusurrationes simul praecidit, omniaque illa adiumenta illicita et vix reprimenda in classe freduenti, quibus discipuli se, magistros et commilitones decipere solent. Condiscipuli quoque mentes et aures magis erigent curiosi, quo modo rem gerat provocatus, cuius vel repetitionem, vel praeparationem praeceptori, usu et exercitatione praedito, e vultibus commilitonum fa- cile cognoscere licet.

Discipulo proprias periclitanti vires non nisi laboranti magister vel ipse succurrat interrogationibus opitulantibus, vel alium rectam viam monstrare iubeat. Errantem ratiocinando ad absurdum interdum per- venire sinat, dummodo deinceps fons erroris ostendatur. Qui errabat, se ipse emendare cogatur magistro bene interrogante, ut ad confessio- nem adducatur, rem ipsam fuisse expeditam. Quam correctionem, qua se ipsi regere coguntur, valde reformidant discipuli, quum sua culpa et negligentia, quam ingenii infirmitate, quae imputari nequit, ignari ma- lint videri. Nunquam autem a discipulo ad classem maiora flagitentur, et illa castigatio, quae pudore magis quam adhortatione eum afficit, in negligentissimos tantum adhibeatur, in quos ipsos vel levissimo ludibrio, quod malo nunquam medebitur, magister se abstineat. In ea, quae est magistro cum discipulo, necessitudine tantum abest, ut ludibrium corri-

gat, ut animum faciat infestum. Negligentis autem conscientia, quam