Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

non amplectuntur, nec argumentorum seriem ita componere possunt, ut ad concelusionem perveniant. Iis tardis ingenio accurata eorum, quae in schola magister explicavit, repetitio ante omnia commendanda est. Longiores et difficiliores argumentationes e vestigio repetantur, quum memoria ingenio imbecilli magnum afferat adiumentum; sed vi- dendum est, ne memoriae magis, quam ingenii vires exerceäntur. Tar- dissima quaeque ingenia maximam studii domestici partem in repetitione consumant. In schola figuris aliter positis et denotatis aliisque exem- plis memoriae regionem praeeeptor quam arctissimis circumscribat fini- bus, quum discipulo infirmo, cui et argumentorum ordinem calamo ex- cipere per magistrum liceat, quo se exercere possit, tempus interca concessum fuerit.,.

In institutione mathematica magistro potissimum spectandum erit, ut discipulorum animos semper attentos retincat, id quod, in ordinibus inferioribus praesertim, maximam habet difficultatem. Discipuli, sensibus adhuc nimis obnoxii, in materia sensibus fere aliena animos per totam horam defixos habere nondum pe eunt. Quod ut faciant, plurimi iterum- iterumdue monendi sunt. Defatigantur atque non raro animum atten- tum simulantes a cogitatione vividiore se abripi patiuntur. Quod quanto detrimento sit et studiis et moribus discipulorum, qui magistrum corpo- ribus ad quietem et attentionem compositis fallunt, non opus est com- memorari. Quam ob rem defatigationi atque animi solutioni pernicio- sissimae enixe obnitatur praeceptor. Mathesis enim partes tam arcte inter se cohaerent, ut cum animo soluto doctrina quoque solvatur, et sequentia careant fundamento. Vigor et ardor praeceptoris discipulum negligentem nunquam a metu reddat securum, ne argumentationem in-

choatam ad finem perducere iubeatur, quod eum non solum ad verba,

4