Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

veramque probare falsamque respuere iubeat. In quo quidquid temporis consumitur, id perdi ne credatur. Disciplinae quidem parum consuli- tur; eam vero non spectamus, nec duam multa doceantur, sed quam bene animus ad humanitatem excolatur, habenda est ratio. Quare ex iis, quae programmata in mathesi pertractata indicant, noli diiudicare institutionem mathematicam; signa sunt in exteriore parte aedium sus- pensa, quae prudentem non fallunt.

Eadem, quae a praeceptore, a discipulis quoque flagitetur subtili- tas. Diligentissimis argumentis omnia ab iis fulciantur. Id ipsum, quod ita manifestum putant, ut demonstratione non egeat, ad axiomata inter- dum reducatur. Nimis crebro rationum inscii, caeco quodam veri sensu abrepti invenientur. Eo adducendi sunt, ut nihil coniiciant, nihil ve- rum existiment sine argumentis, et dubitent, quam diu aliquid non plane habeant perspectum.

Unicuique concedatur, immo iniungatur hoc officii, ut ea, quae non intellexerit, statim indicet; nam omnia explorata habeat necesse, nec magistro nec libris credendum est. Qua licentia ne quis abutatur, non est verendum. Hoc enim ut ne fiat, procacibus suffundendo pudo- rem in mathesi facile praecaveri potest. Qua concessa potestate leves quoque ac negligentes pueri non habebunt, quo ignorantiam excusent. Is, qui concedit, quod non intellexit, quod sibi persuasum non habet, suheat vituperationem, quae omnium animos acrius intendet et atten- tiores tenebit.

Inter tot et ingeniis tam diversos frequentis classis discipulos non- nulli semper invenientur, qui summa industria magistri atque ipsorum promptissimo ad optima quaeque animo ceteros aequiparare nequeant-

Intelligunt fortasse, quae demonstrantur, sed animi vires parvae totum