Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

modo, quem ipsi signiſicaverunt, falsa iudicent et violenter reiiciant. Quare a discipulis postulari nequit, ut ad istorum scholas audiendas proeparati adveniant, nisi forte hoc ad rem satis dixeris, argumenta sine iudicio et sensu recitare, quae liber, quo disciplina exponitur, plena et perfecta suppeditat. Mathesis hoc modo tractata vanus formularum stre- pitus, inutile unius memoriae opus, quo animus torpescit atque deletur, neque iniuria, existimatur.

Puer, qui ea, quae mathesis studio praemittenda sunt, sibi paravit et ingenio sic corroboratus est, ut, quae via et ratione traduntur, non solum intelligat et mente complectatur, sed etiam maximam partem suo marte investigare possit non adiuvante magistro, omni modo stimulan- dus est, ut studia ipse persequatur et vires suas exerceat. Argumenta- tionihus, in libro, quem seqyuitur magister, leviter signiſicatis, medita- tione commentandis plenioribusque reddendis studeat. Haerentem in rectam viam deducat magister, quo duce puer ea parare discat, quibus opus est ad scholas recte audiendas. Argumentationis rationem discipu- lus paucis aperiat et ante oculos sibi proponat et duae concessa, et uae probanda sunt. Ne frustra tempus conteratur, praeceptor aut to- tam argumentationem falsam statim repudiet, aut partes eius, duae e con- cessis deduci non possunt, ostendat. Quibus monstratis discipulus teme- rariam operam non insumet, viamque non ingredietur insciens, quo du- cat. Non ignorat, quae probanda sunt, et viam tantum, dua brevissima et facillima illuc perveniat, indagabit.

Qua in re maximum puerorum incitamentum, aemulationem, magi- ster non negliget, quam potius suscitabit et conservabit. Aliam ah alio allatam rationem demonstrandi ne unquam inexploratam reiiciat. Coram

omnibus eam examinet, vel, quod melius est, commilitones examinare