—-— 22—
metiri discant. Mens autem ea, quae non perspexit, percepta et sihi Persuasa non habet, et consuetudo tantum sine consilio recepta, maxi- ma studiis pernicies, omnia tradit memoriae. Abest subtilitas, accurata rerum investigatio, quae mirabiles literarum amores excitat. Sublata autem subtilitate nugae sunt mathesis, quae puerum fortasse aliquamdiu allicit, cuius vero adolescentulum mox taedebit. Magister igitur mobili- tati puerorum non indulgeat, qui novarum rerum studiosi ea, quae obii- ciuntur, obiter tantum attingunt. Hoc novitatis quidem studium explet, amorem mathesis nunquam commovebit. Adolescentuli in iis, quae vi- dentur, facile acquiescunt. Secum diligenter aliquid examinare, quod sine quadam animi viriumque contentione fieri nequit, vehementer re- formidant. Temere laudant, quae vera traduntur; dubitare vero cogni- tionis initium. Adolescentuli plane intellexisse saepe arbitrantur, quae omnino non perspexerunt, et bona interdum, quam iis natura impertita est, memoria praeceptorem minus diligentem fallunt. Is igitur in omni- bus, quae docet, exemplum sit subtilitatis. Rebus expeditissimis consilio iniiciat dubitationem, quam argumentis refutare discipulus iubeatur. Magistrorum vel inscitia vel sinisteritas vel inertia plerumque in causa sunt, quod multa sine iudicio et sensu aguntur. Ut monachi quondam ignorantiae et superstitionis temporibus ad confirmandas opes et aucto- ritatem impedivisse dicuntur, quo minus umbrae et nubes inscitiae et stuporis dispellerentur; sic illi magistri, qui auctoritatem apud rudes atque incultos tantum tueri possunt, pertimescunt, ne discipuli, ut ipsi meditentur, excolantnr. Primam igitur iis pracscribunt legem:»Jura in verba magistri«, et tantum abest, ut discipulos ad cogitandum horten- tur, errantes meliora edoceant, iisque comparent voluptatem, quam pro-
sPer meditationum successus pracbet, ut omnia, quae non eodem fiunt


