iis exerceat. Quum hoc modo adiuti ea„ quae oblata fuerunt, se ipsos invenisse credant, magis sibi confſident et disciplinae amore capientur. Nihil enim menti hominis est dulcius, quam profectum in scientia senti- re, et amor omnes vincit difficultates. Hunc igitur ut commoveat et tueatur, animosque discipulorum incendat, summo studio praeceptori contendendum est. Is tantum facile hoc perficiet, qui captus ipse amore doctrinae ad susceptas partes cum fide sustinendas rapitur. Quae e pec- tore proficiscuntur, facile in pectora descendunt, et expedite cum aliis communicamus, quae ipsi animo sentimus. A tali praeceptore, omne tempus omnemque operam uni mathesi navante, inferior ipsa classis gymnasii, nisi frequentior est, quam quae oculis bene perlustretur, nec nimis diversa discipulorum ingeniis, ad ea facile adducitur, quae in mathesi difficillima sunt intellectu. Num vero accommodatum sit consi- lio, effusa animi contentione metam petere celeri cursu, non affirmave- rim. Ex institutione eiusmodi maior utilitas humanitati non enascatur, quam e peregrinationihus maxima festinatione rheda currente confectis. Quae aberratio nondum est pertimescenda, quum ne ubique quidem magistri, et qui scholis administrandis praefecti sunt, vim mathesis ad pueros erudiendos agnoscant, nec, qui debetur, locus in omnibus gym- nasiis ei concedatur. Quae ad probandam et commendandam diseipli- nam nostram in multis Germaniae civitatibus adhuc facta sunt, grato animo agnoscere debemus; sed non ubique a magistris conficiuntur, quae praescripta sunt, quamquam a verbis et literis ne transversum qui- dem unguem fortasse decedunt. Ingenium enim praeceptoris moresque sunt, qui edicta persequuntur, quorum vim et sensum multi non vident. Itaque ea memoriae intrudunt, quae ex praescripto docenda sunt; per-
inde ac si id agatur, ut discipuli triangulum describere aut ſiguram de-


