Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20 3

cendas, acuendas, et cognitionem, quae insuper paretur, expetendam quidem, nunquam vero finem gymnasii esse habendam. Quam ob rem praeceptores, doctrina mediocriter instrueti, dummodo bona utantur do- cendi ratione, felicius haud raro consulunt studiosae iuventuti, quam viri praeclara eruditione omnique scientia ornati, si frugifero illo carent praecipiendi modo. Virtutem insitam bene collocant, semina spargen- tes, quae proprio discipuli cultu laeta crescunt, dum illi ad intellectum eius descendere nescientes neque, comprehenduntur, neque litera- rum ardorem incendunt. Quemlibet autem, aliquatenus tractandi ratio- nis peritum primisque mathesis elementis imbutum, a me aptum non exi- stimari magistrum, ut dicam non opus est. Totius enim, quam docet, disciplinae cognitionem magistrum habere oportet, licet non omnes eius partes pariter calleat.

Animum impellere, ut suo iudicio ubique utatur, quo ex uno uni- versa hominis pendet eruditio, boni est magistri. Inde dictum illud Pe- stalozzi, viri clarissimi:»Jubete pueros omnia facere per se ipsosla Quod in mathesi latius patet, quam in ulla alia disciplina, quum ani- mus ex primordiis, quae ipsa praebet, proficiscens nullis extrinsecus adscitis rebus sequentia suo marte derivare possit. Quamquam indoles quaedam magistri discipulum quam maxime impellit, ut suo utatur iudi- cio, instrumenta tamen sunt, quibus hoc facilius obtineatur. Artem in- veniendi, quam dicunt, in mathesi exercendam curet praeceptor, quae animum ad se delegatum eo magis excolet, duo minus eum obnoxium reddit aliorum auctoritati. In scholis autem haec ratio docendi quen- dam habet modum. Discipulos, qui ingenio parum valentes ad se ipsos non reiiciendi sunt sine maximo ipsorum et totius classis detrimento,

prudentissime adiuvet magister, et, ut Socrates, artem obstetriciam in