a liuvante; ita omnes, qui publice docendi provineiam susceperunt, ani- mis concordibus iuncti diligenter et sancte officiis fungantur, nec alii alios muneris suscepti causa prae se contemnant oportet. Artibus, quae gymnasii magistros decent, sese politos ostendant. Prioribus temporibus et passim quoque nostris mathesis et, qui docebat, magister ab illis contemti sunt, quibus linguae veteres provincia evenerant. Contemtio- nis ansam haud pauci dederunt mathematici, sinistre atque laeve agentes, qui ex parte tantum eruditi apud homines politioris humanitatis expertes se tales praebere videbantur, quales diligentissima institutione mathema- tica conformari possent. Quae doctrinae opinio, a singulis profecta, in dies evanescit, et magis magisque mathesis iis adnumeratur disciplinis, quae adolescentulos ad humanitatem conformantes in optimo quoque symna- sio diligentissime docendae sunt.
Venio nunc ad modum mathesis in gymnasiis tractandae, qui in hac ipsa diseiplina maximi est momenti. Et via et ratio docendi, utraque consideranda est. Licet enim viam materia accurate praescripsisse vi- deatur magistro, cogitatio et experientia contrarium pProbant. Doctrina est ingenii corroborati, cui soli et composita est et esse potest. Si ea- dem progreditur via, qua insitae ingenii vires excitantur atque fingun- tur, casu quodam evenit, qui consensus in mathesi non reperitur. Pri- mae notiones puncti, lineae etc. a communi puerorum captu remotiores sunt. Itaque in tenera aetate si mathesis inchoanda est in scholis, in quibus elementa traduntur, ut partes saltem nonnullae facilitate quadam ad vitae usum adhibeantur, a praeceptis doctrinae saecpe deſlectendum erit. Hoc mathesi prorsus repugnare videtur et magistrum minus pe- ritum facile eo redigit, ut, quo se vertat, nesciat. Recordetur autem,
non disciplinam docendam, sed animi vires disciplina excitandas, exer-


