— 18—
sententia rustice permanent, quia suam fecerunt, et fateri verentur, se in errore esse versatos. Mathematici illi argumentis defendunt, uae argumentis vera semel agnoverunt. Virium suarum conscientia mathesi sapienter instructum non reddet insolentem et arrogantem, quum suam sentiat mediocritatem cum doctrinae magnitudine collatam, et recta ma- thesis tractandae ratio eum docuerit, alios aliis modis eundem sibi com- parare potuisse animi cultum. Mathesis igitur recte atque gnaviter culta totam iuvat hominum vi- tam. Animum in consuetudinem adducit, omnia diligenter percipiendi, recte cogitandi, acute iudicandi, vere colligendi; imbuit summo odio omnium, quae ex parte tantum vera parumque iuste perspecta sunt; efficit, ne coniectura assequamur, neve temere affirmemus, quae argu- mentis sunt fulcienda; coërcet vim imaginandi, cohibet animi motus, inducit in vitam constantiam, prudentiam et ordinem. 4 Prae ceteris cognoscendi facultatem exoolit. Quam ob rem caven- dum est, ne animum ex parte tantum perniciose formet. Adolescentuli enim sola mathesi, ne ad usum quidem vitae translata, instituti acoura- tam multarum rerum cognitionem summamque prudentiam adipisceren- tur; sed nisi sensus pariter atque ingenium essent exculti, honestatis studium in discrimen vocaretnr. Honestum negligentes omnia patrare conarentur, ad quae impune facienda ingenium occasionem paravisset. Praeter mathesin igitur aliae disciplinae in gymnasiis docendae sunt, quibus coniunctis puerorum institutio omnibne suis numeris expleatur. Rerum divinarum scientia, linguae, mathesis, historia, doctrina de rerum natura, quas si inter se coniunxeris, disciplinarum quendam orbem effi-
ciunt. Ut hac demum conspiratione et consensu gymnasium eo, quo
omnihus suis studiis contendit, pervenire potest, alia aliam doctrinam


