— 17—
quetur, acriter intendens animum ad ea, quse tractat, ene labor impen- sus, ut fieri solet, in irritum cadat. t
Ut constantia et prudentia, sic ordine diligentissimo nobis opus est in mathesi, ut ea, quae expetimus, consequamur. A sequentibus antece- dentia excipienda esse, iam supra dictum est. Seriem turbare et immu- tare ex lubidine non licet, quum, quae e medio erutae sunt, theses non intelligantur. Quod in universam disciplinam, in unamquamque cadit demonstrationem, quae, ut persuadeatur, eundem ordinem conservet ne- cesse est. Omnia miscentes et confundentes ne videmur quidem pro- ficere, immo ignorantiam in lucem protrahimus. Quod autem diligen- tissimo imbuimur ordine, non solum in studiis, sed etiam in totius vitae consuetudine quam maxime adiuvabimur. Nam qui implicatis offenditur cogitationibus, confusas quoque res indigne feret et ab iis abhorrebit.
Denique ut nobis ipsis confidamus, efficit mathesis. Vim iudicandi,
quae argumentis doceri vult, exercet. Nihil fidei caecae, nihil auctori-
tati viri clari concedit. Ordiens ab iis, quae insita animo negari non possunt, verum investigat, alia ex aliis diligentissime colligens. Inde certum illud, quod tantopere allicit, inde mathesi bene eruditorum odium ieiunitatis, levis rerum cognitionis omniumque, quae sibi persua- sissima nondum habent. Argumenta ubique requirunt, quibus solis de sententia moventur. Mathematicos disciplina parum accurata eruditos ad arrogantiam et temere iudicandi morem doctrina ipsa interdum im- pelli, negari non potest. Veritatem axiomatum suorum ad vitae trans- ferunt rationes. Juste fortasse argumentantes in errorem incidunt, quum ea, quae experti sciunt, certa et necessaria posuerint. Aliorum aucto- ritati non temere parentes suumque sequentes iudicium haud facile de
sententia deducuntur. Ab istis vero diversi sunt, qui meliora edocti in
3


