— 16—
quam deseruerit, rem, intelligat. Quum omnia, quae sequuntur, argu- menta ex prioribus deducantur, priora intellecta sint necesse est. Qua re adolescentuli, qui, rerum novarum cupidi, lubentissime obiter tan- tum attingunt, quae offeruntur, mox sibi habebunt persuasissimum, te- mere coniicientes atque iudicantes de rebus nunquam cognitis, se non proficere in mathesi, et alterum tantum temporis conterere in iis re-
tractandis, quae imprudentia facta sint.
At, multi occurrant, quae aspera in vita experimur, animum etiam ad constantiam revocant. Concedo, sed plerumque multis variisque re- bus molestis atque malis perfunctum, quarnm ne vestigia quidem per- saepe in iis relinquuntur, qui causas atque rationes eorum, quae ex- perti sunt, non plane intelligunt. Quibus profecto adnumerandi sunt adolescentuli, qui, pracsentibus admodum rebus commoti, et praesentia eét futura raro metiuntur praeteritis. Mathesis contra necessarium cau- sarum nexum dilucide illustrat, etrad magistrum reiicit moderantem, ut, quae ex imprudentia enata sint, mala, minus acerbe sentiantur, maiora avertantur. Quae ipsi experti sumus, eruditioni nostrae maxime inserviunt. Puer, qui temeritate aliquoties se implicitum sentiebat er- roribus, quos expedire non poterat, pradentior posthac fiet, et ca, duam
hoc modo nactus est, prudentia in omni vita utetur.
Levitati quoque ac nimiae festinationi puerorum institutio mathe- matica ratione suscepta optime occurrit. Qui semel captus est studio mathesis, non amplius animo vagabitur, ad ea semper attentus, quae agenda sunt. Ab expeditissima ratione avocari puer ipse aegre patietur, experientia edoctus, omne, quod ad diremtum opus contulisset, tempus
et oberam plerumque esse irritam. Inchoatam igitur viam assidue se-


