— 15—
crum sibi liberisque inde redundans, in quo omnis eorum cogitatio ac mens est defixa. Arithmeticam mathesi non adnumerant, et ab istis, consuetudinem receptam sine iudicio et sensu sequentibus, tractatam nemo profecto adnumerabit.
At nos quoque geometras“ et astronomos formare non intendimus, vires ingenii materia exercendas curabimus, qua nulla alia quadantenus aptior invenitur. Res ipsa, qua exercemur, memoria excedat; quod spec- taveramus, consecuti sumus. Obliviscamur theses omnes, quas demon- strare schola nos docuit, aufugitne animi quoque dexteritas rerum tem- porumque rationes accurate investigandi, leviora maioribus subiiciendi, recte cogitandi, acute concludendi, vere iudicandi, qua assiduis parata
exercitationibus quotidie utimur? Quotidie singula ad communem legem
revocanda legesque ad singula adhibendae sunt. Quid mathesi melius
hoc edocet? Multi vero eorum, qui animi cultum magna ex parte de- bent mathesi, ingrati eam despiciunt, ut cingulum natatorium negligit, qui callet artem natandi, quin impedimentum saepe existimat, quo adiu- vante agitationibus motibusque solutis et liberis corpus in superficie aduarum retinere discebat.
Praeterea mathesis, si toto animo et studio tractatur, erudiendis omnibus animi facultatibus adolescentulos ad constantiam adducit, quam matura et assidua exercitatione in naturam vertit. Theses omnibus, quae cogitationes confundere mentemque abducere possint, plerumque exutas nobis proponit. Animus acriter ad unum idemque intentus se colligere et ad unam eandemque rem adversionem retinere discit, qua ex una id, quod expostulatur, hauriendum et derivandum est. Si aliena
admiscet, statim tam longe’ a consilio abducitur, ut se in errorem rapi
facile agnoscat, et sibi quamquam invito recurrendum esse ad eandem,


