— 14—
servit erudiendis; quod, qui contra disputant, plurimi non satis respexe- runt. Quid prosint linguae veteres, dicunt, videmus. Jurisperitus, theologus, medicus aliique Latina carere non possunt. Graecam quoque concedunt, cuius utilitatem ex iis colligunt linguis, quibus imbuti sunt. Accedit, quod lingua Graeca ex nostrae actatis ratione et inclinatione omnium perfectissima celebrata iis rebus adnumeratur, quibus adoles- centuli erudiantur oportet. Quam etsi necessariam non existimant, dubitant saltem, neque iis contradicere audent, neque ea refellere pos- sunt, quae nostris temporibus tanti viri ad eam commendandam in me- dium protulerunt. Timent, ne ab omnium consensu recedentes ignoran- tiam suam detegant. Non eadem est conditio mathesis. Viros quidem mediocres atque obscuros eam commendasse, non dixerim. Omnium po- pulorum et saeculorum ingenio longe praestantissimi et inter omnes sui temporis doctrina excellentissimi de ea bene existimarunt; sed iudicium eorum negligebatur, quia homines sui tantum lucri studiosi eodem tem- pore seminare atque metere volunt, et opinio mathesis praeiudicata au- res surdas facit ad omnia, quae melius informati proponunt. In gym- nasiis mathesis nondum in candem ac linguae veteres iuris conditionem, ex consuetudine multorum saeculorum enatam, recepta est. Qui ei de- betur locus adhuc expugnandus est decertando viris equisque, ut dici- tur, cum ignorantia, quod eo plus habet difficultatis in doctrina, quae in gymnasiis sic tractari nequit, ut ea, quae ad vitae usum necessaria sunt, statim auferantur. Cui bono mathesis in scholis? multos interro- gantes audimus. Ex sexcentis non uni sphaera dimetienda, ex sexcen- tis non uni aequatio algebraica solvenda erit in vita. Filii nostri, geo- metrae et astronomi ut fiant, non erudiendi sunt.— Artem arithmeti-
cam, qua utimur in vita civili, plerumque probant. Usum vident, lu-
—


