tes, in adolescentulo, toto defixo in contemplandis rebus mathematicis, non expergiscuntur, experrectae facile restinguuntur et rationi obedien- tes redduntur. Voluptatem, qua in vero investigando oblectamur, ma- thesis quavis alia doctrina maiorem nobis parat, quum, quatenus scien- tia progressi simus, nobis ipsis debeamus, nihil auctoritate aliorum, ni- hil caeca fide ac temeraria assensione nitatur. Studio veritatis, a na- tura hominibus innato, satisfacit mathesis et, quid suis quisque valeat viribus, ostendit.
Ad pietatem quoque magna, etiamsi non proxima, vis inest mathesi. Ubicunque concentum legum naturae, quibus omnia formantur atque moventur, cum disciplina ex hominis ingenio manante reperimus. Quum eundem rerum ordinem, eandem coneinnitatem, quam animus sibi postu- lat, ubicunque videamus, ad agnoscendum Deum, qui et corpora et ani- mos iisdem subiccit legibhus, abripimur. Ex mathesi usui accommodata, inprimis ex coeli siderumque cognitione, consensus hic maxime elucet. Si adspectu coeli sideribus ornati ad pios sensus impellimur, et a ter- restribus et caducis ad divina et acterna adducimur, quanto magis ani- mus ad Deum erigetur ordine et cursu stato perspecto, quem corpora coclestia constantissime servant! Quantus et numini divino quam affi- nis animus noster nobis apparebit, qui punctum spatii immensi habitans leges explorat, secundum quas haec lucida sidera sempiternos anfractus pervolant! Verumtamen haec et reliqua, quae ex mathesi ad vitae usum transferuntur, in gymnasio absolvi non possunt, ubi iam satis est, brevi conspectu animum iuvenilem accendere et inflammare ad altiora.
Superiora mathesin probant aptam, qua adolescentuli ad humanita- tem adducantur. Artem institntio mathematica non spectat, non magis
saltem, quam quaelibet disciplina, quae in gymnasiis adolescentulis in-


