— 12—
potuerit accusari, quod vanus sit formularum strepitus, quibus ediscen- dis vita puerorum insuavis tristisque reddatur. Ab istis tantummodo hoc obiici potest, qui mathesin non intelligunt, et isti reprehensionis ansam dederunt magistri, qui, mathesis non satis periti, alios eam docere co- nantes a recta via atque ratione instituendi aberrabant. In pueris diiu- dicandis, quorum memoria semper fere praevalet iudicio, valde, fatemur, cavendum est magistro mathesin docenti, ne maximo versetur in errore, eaque mente comprehensa existimet, quae memoriae soli inhaerent. Discipulis hic error, in quem facillime inducuntur, ignoscatur, quum iis nihil difficilius sit, quam in sese descendere.
Ex eo autem, quod perversa ratio mathesis tractandae ei animi fa- cultati auctoritatem concessit, quae, si rem ad extrema perducimus, mi- nime respicienda est, hac disciplina bene tractata memoriam quoque excoli posse, colligere licet. Mathiesi autem memoria exerceri et firmari non solum potest, sed etiam debet, ita tamen, ut iudicium modo adiu- vet, et nexui eorum, quae meditatione formemus, sit auxilio. Plus me- moriae nusquam dandum est. Materiam praebet, quam maiores animi partes conformant; quae nisi accedunt, inutilia sunt omnia, quae illi in- haerent, et ne minimus quidem fructus ex iis percipitur. 8
Quod sensus interiorcs, ut ita dicam, attinet, mathesis sane parum ap- ta est ad eos excitandos, erigendos, firmandos; materia obstat et forma. Quam affert utilitatem, in sedandis motibus animorum eandem fere con- spicimus, ut supra in coercenda vi imaginandi. Cupiditatum ardorem restinguit et libidines comprimit auctoritate, quam moderanti conciliat iudicio. Quam diu animus in studio mathesis versatur, omnibus quodam- modo solutus, quae sensus maxime movent et cupiditates excitant, àd se
revocatur. Affectiones eius et perturbationes, externa semper appeten-


