—O—————᷑—᷑—C—QꝭQ.Oę——
— 11—
effingendum, perspectissimas prius habeat oportet. In omnibus cogitatio- nis operibus, si pulchra habenda sint, illae inveniantur necesse est. Studium mathesis spiritu poëtico, acerrimo cogitationum impetu, non plane abhorrere, singula nobis probant exempla et veteris et recen- tioris temporis. Poéësi mathematici insignes, mathesi poëtae illustres ope- ram navarunt, quod nuper etiam in Muelneri vita, poëtae clarissimi, erat laudatum. 4.. Quod ad memoriam, maximo quidem haec animi facultas mathesi est adiumento, sed haec tamen doctrina quavis alia facilius ea caret. Mathematicus sine memoria cogitari potest. Difficillima arithmeticae et geometriae problemata, memoria non iuvante, solvi possunt. Mathesis omnia ex se haurit, ex paucis illis notionibus primariis, quae animo in- sitae sunt. Ab his proficiscens ratiocinando ad altiora adscendit. Ne eadem iterum atque iterum repetere cogamur, et oleum operamque per- damus, efficit memoria. Quae prius demonstrata sint, vera esse recor- dans e fontibus eadem iterum derivandi negotio nos liberat. Aliter res se habet in linguis ceterisque disciplinis. In linguis notio eiusque sig- num non necessario nexu inter se cohaerent; alioquin unam tantum lin- guam haberemus, ut una tantum eademque mathesis omnihus animanti- bus ratione praeditis communis cogitari potest. Casus et libido rebus nomina imposuerunt. Memoriae solius est, et notionem exprimere signo, et huic subiicere notionem. Ne eadem quidem verborum continuatio, diversis linguis necessaria, ratione demonstrari potest; alioquin quivis sermo exceptis vocahulis cum patrio disceretur. Historiam, geographiam, scientiam antiquitatis aliasque disciplinas, quae linguis cognoscendis in- serviunt, omitto, quum traditionibus proxime nitantur et aute omnia
memoriam sibi vindicent. Itaque mirandum est, quo modo mathesis


