Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

enim cogitationibus illum locum non det, qui ab aliis concedatur dis- ciplinis, materiam tamen, geometria inprimis, offert idoneam atque fa- cilem, qua vis imagines conformandi bene exerceatur; quin omnia, quae mathematici clarissimi in disciplina arithmetica ratiocinando excogita- runt, facultati notiones novas fingendi tribuenda sunt. Is autem, qui ma- thesin in gymnasia inducere vellet, ut imaginandi vim excoleret, stultus merito haberetur, quum sexcentae aliae res in promptu sint, quibus fa- cilius et accommodatius eam formet. Mathesis enim hanc animi facul- tatem minus frmat, quam gubernat nimiamque amputat luxuriem. Pue- rili animo vis imaginandi est mater mobilitatis et levitatis, somniaque eius incerta et confusa pernicies sunt bonorum morum, non raro inno- centiae. Adolescentulo viribus pollenti certum aliquid proponatur ne- cesse est, in quo, quid valeat, tentet. Quod nisi certis et expressis adumbratum lineamentis ante oculos ei obversatur, libidinosas rerum imagines, quae corpus consumunt et ingenium obtundunt, vividiore animo lubenter concipit; desidia et ignavia ingruunt et eum funditus perdunt. Id igitur cuique magistro praecipue spectandum est, ut facul- tati discipulorum imagines fingendi moderetur, quo circuitu studium li- terarum et virtutis excitet, tueatur et alat. Perspicuis mathesis notioni- bus et figuris diligentibus, quae ubique expostulantur, prae ceteris hoc efſiciet. Nihil, quod cogitatio ex sua libidine amplius describat et de- pingat, mathesis infinitum relinquit. Quod ei inest certum et finitum Graecos tantopere ad eam allexisse mihi videtur, populum summa qui- dem mobilitate, sed ingenio percipiendi acutissimo, et profecto non pa- rum contulit ad subiiciendam rationi vim imaginandi, quae opera illa arte absolutissima effudit. Mathesis enim est, investigare et demonstrare

rationes, quibus pulehrum continetur; quas qui adhibere vult ad pulchrum