— 9—
quodammodo latent. Mathesis est arboris instar, quac e grano parvo germinata legibus naturae necessariis cacumen alte attollit et ramos opacos longe lateque dispandit. Neque in hac, neque in illa naturae ordinem invertere, nec fructum ante florem carpere licet. Thesis iusto ordine prius pertractata omnia confandit; partem omissam aegre senti- mus, intellectu caremus. Continuationem seriemque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae colligataeque videantur, plane expo- nit mathesis. Singula ex singulis derivantes in mole rerum nexum quen- dam conspicimus, et mature ad argumentationem diligentissimam ex iis, dquae mente accurate iam percepta sunt, depromptam adsuescimus. Quemadmodum totum in omnibus suis partibus cohaereat apteque con- nexum sit, docet mathesis, ut ait vir clarissimus Bernhardi; quem- admodum singularia alia ad alia referenda sint, ostendunt linguae. Haec excolit acumen ingenii praebetque animi firmitatem; illae ei impertiun-
tur vigorem, dexteritatem doctrinamque variam.
Quibus subtilibus argumentationibus iudicium exerceri, acui, con- firmari, quis neget? Sagacitatem mirabili modo his excoli exercitatio- nibus, quis non videt? Cum arithmetica, tum geomctria animum im- pellunt, ut singulas indaget rationes, quibus apte coniunctis ad eum, duem nobis proposuimus, ſinem perveniamus; efficiunt, ut omnes res, in quibus cardo vertitur, summa quadam facilitate atque subtilitate sub unum subiiciamus adspectum, et Problemata tractatu difficillima certa
animi fiducia solvamus.
Imaginandi quoque facullatem excolit mathesis, quod ab illis, qui contra disputant, prorsus negatur. Cogitationem, fatemur, magis coercet, duam excitat, sed ci tamen perpoliendae non plane repugnat. Licet 2
. 2


