Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

mente communis puerum docet, quanto mutuo hae facultates sibi sint adiumento. Quae sensuum exercitatio, pueros quidem quam maxime conformans ad humanitatem, gymnasii classibus, saltem superioribus, de quibus potissimum loquimur, maximam partem non convenit; in parvu- lis iam absolvenda est.*

Malto maiorem vim, exercet mathesis ad acuendam iudicandi faculta- tem, quae potissimum versatur cum in investigando ex singulis experi- mentis communes leges, quibus iterum subiicienda sunt, quae singula experti sumus, tum in eliciendo novas sententias ratiocinando ex iis, quae vera iam intelleximus. Utriusque occasionem maxime idoneam praebet institutio mathematica. Quum leges cogitandi apertas et per- spicuas ante oculos proponat, locum obtinet dialecticae animo puerili, qui ideas philosophicas mente et cogitatione a singularibus rebus ab- stractas plerumque non intelligit, ad rem oblatam vero accommodatas facile perspicit suasque facit. Totum singulis contineri partibus, qua- rum quuelibet, respectu coniunctionis cum ceteris non habito, tota co- gitetur, mathesis ostendit. Sevocat igitar mentem a sensibus, et aliquid considerare docet sine iis, quae cum eo sunt coniuncta. Sed quas se- paratas cognovit partes, ut totum ſiant, cogitatione iterum coniungit, duo rerum componendarum facultatem excolit. Materiam tractandam sibi ipsa comparat, ab experientia nihil petit, sensibus igitur falli non potest. Quum ea, quae investigationi subiiciantur, tam accurate definita sint oporteat, ut ne minima quidem particula incerta relinquatur, in

consuetudinem adolescentulos adducit mathesis, omnia accurate animo

percipiendi et suhtiliter definiendi. Totum artiſicium ex paucis animo

insitis notionibus secundum leges necessarias componit. Ea, quae se-

quuntur, ex prius demonstratis petantur necesse est, in quibus inclusa