Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

mano. Reduci possunt, ut Peters quidam Lipsiensis in parvo libello nuper menstravit, ad ea, quae terminis circumscribi possunt et quae cir- cumscripta sunt. Determinata, quae novimus experti, notionem mul- titadinis afferunt et facultatem metiendi. Unum enim cogitetur necesse est, quod terminis non est circumscriptum, quibus positis partes demum distinguuntur et multitudinis notio nobis obiicitur, qua percepta ani- mus magis conscius sibi redditur unitatis. Quae extrinsecus a puero sensibus percipiuntur, notiones insitas hoc modo excitant, non fingunt, et primis experrectis sensibus puer neglecta forma doctrinae mathesin iam exercet, solo ex animo haustam, experientiae haud quaquam ob- noxiam. Distinguit res determinatis ſinibus ab aliis seiunctas et notionem numeri et spatii, in omnium animis informatam, mente satis ſirme concipit et comprehensam habet. Disciplina igitur, nostra externos ex- colit sensus, ut omnia diligentissime percipiant. Geometria inprimis, cui corporum formae accuratissime observandae sunt, oculorum iudicium quam maxime acuit. Rationes enim, sub quas totum atque partes ca- dunt, subtiliter illustrandae et sensibus non raro subiiciendae sunt ſigu- ris, quibus adumbrandis manus ipsae exercentur. Ut sensus ad omnia accuratius percipienda mathesi impellantur, sic ea, quae sensibus per- cepta sunt, notiones mente fortasse non plane perspectas exploratissi- mas ao Persuasissimas puero efficiunt, e. g. totum parte maius partem- due toto minorem. Vita occulte erudit hic et ubique, unamquamque Praeparat doctrinam, unamquamque adiuvat, quamvis lengissime ab eius regione distare videatur. Quantopere oculorum iudicium exerceatur, in geometria ad artem et praecepta revocata magis magisque apparebit, quum quantitatum rationes mente diligentissime examinandae sunt, ut,

quae inde proficiscantur, argumentis probentur. Indagatio sensibus cum