———
— 6—
tatis classicac hanc ob causam inprimis inservire puerorum institutioni, omnibus tam manifestum et confessum est, ut nil attineat plura dicere. Fundamentum studiorum humanitatis linguae veteres in omnihus repe-— riuntur gymnasiis; plura tamen in iis quoque desiderantur, nisi docendi ratio succurrat, quae ad excolendam humanitatem plus valet, quam, quae docetur, materia. Quaelibet enim res a prudenti tractata magistro apta est, qua adolescentuli erudiantur. Ipsa artiſicia, summo exereitata studio, hoc ipso studio maxime inservire possunt animi culturae. Qui- bhus igitur rebus adoleseentuli omnino erudiri possint, non est, de quo disceptetur, sed quibus maxime complanata et quasi eompendiaria via erudiendi sint.
Non solis literis Graecis atque Latinis, vel legibus harum linguarum ediscendis vim idformandae iuventutis contineri, e prioribus iam apparet. Omnihus vero aliis materiis hae linguae anteferendae sunt, quum cum mirabili, quam praebent, varietate nescio quid certi coniungant, neces- sitatem quandam, ut ita dicam, dua, ut sequatur, abreptus adolescen- tulorum animus quam maxime corroboratur. Hloc eertum cum illis communée, maiorem etiam in modum inest mathesi, cuius materia per- multa eorum ultro suppeditat, quae manca saepe et inchoata, vel sum- ma difficultate in linguis docendi ratione paranda sunt.
Ut mathesin una cum linguis veteribus ante omnia in gymnasiis docendam probemus, quam vim ad excolendum hominis ingenium et Ppraecipue ad acuendam cognoscendi facultatem exerceat, ex natura eius ad artem et praecepta revocatae primum ostendere tentabimus.
In quantitatum investigatione atque earum inter se coniunctione multiplici mathesis versatur. Notiones quantitatum omnium, et discre-
tarum vel numeri, jet continuarum vel spatii, innatae sunt animo hu-


