— 5—
eruditionem non solum singulorum ingenio excellentium virorum, sed etiam cunctorum populorum valuerit, omnes scire et experientia et hi- storia edoctos. Tractata mathesi disciplinas omnes quovis tempore flo- ruisse, neglecta decrevisse, ut, qua maiore apud populos mathesis fuerit auctoritate, eo maior animi vitaeque cultus conspiceretur.
Illi mathesin, hi doctrinas ceteras despiciunt, quas in perversa vitae, nostrae ratione necessarias quidem, sed malum existimant. Adhuc sub iudice lis est, et in maxima opinionum dissensione mathesis non plane peritus argumentis, quae ab uiraque parte speciosiora quam veriora afferuntur, in errorem facile abripitur. Quare pro virium nostrarum te- nuitate eruere hic conabimur, quantum mathesi ad eruditionem adoles- centulorum tribuendum sit, et primis brevibusque lineis adumbrare ten- tabimus, qua docendae eius ratione eum, quem spectat gymnasium, animi cultum facillime assequamur.
Quum aequali exercitatione cunctarum animi facultatum humanitati maxime prospiciatur, ea docendi materia atque ea tractandi ratio ap- tissima apparebit, qua plurimis modis ingenium excitatur et, numerorum partiumque consensu atque concentu non sublato nec ulli iniquiore concessa auctoritate, quam maxime potest absolutum redditur. Nam ut nemo corpus humanum pulchrum existimabit, cuius vel minimae par- tes non omnes cum lepore quodam consentiant, ut eum deformem puta- mus, cuius manum pedemve vel maiorem vel minorem natura formaverit; sic animum quoque humanum pulchrum habere non possumus, cuius facultates non omnes aequabiliter politae et aliae aliarum cum damno auctae et excultae sint.
„Puerilem aetatem res, quae docentur, eo magis ad humanitatem
44.......» conformant, quo magis animum sui compotem faciunt. Linguas antiqui-


