Aufsatz 
De vi et usu mathesis ad eruditionem adolescentulorum ac de ratione eius docendae brevis commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 4 lari praeditos ingenio et eximio captos disciplinae amore in ea prospere progredi; sed quam mancus sit corum animi cultus, ex omnibus elucere. Mathematici insignes in rebus quotidianis quoties haereant! Quam pa- rum dilucidus et perspicuus non raro praesentium cum praesentibus sermo! Quam horride et inculte saepe scribant! Mathesin in gymnasii disciplinas receptam maius afferre dammum, quam usum unquam ex ea esse exspectandum. Se et alios plerumque subiiciunt exempla. Quam vexati et cruciati fuerint in adolescentia hac disciplina perdiscenda, pauca tantum ex eius cognitione, cum tanto labore comparata, sibi re- mansisse et exiguum maxime fructum ex his exercitationibus redundasse animo excolendo. Quin ineptis argutiis doctrinam exponentes ludibrio et irrisioni homines politioris humanitatis, ut ipsi, expertes in suas partes facile ducunt. Lineam non latam, superficiem non crassam nus- quam gentium inveniri, quibus ac similibus thesibus totam mathesin esse fultam. Alteri, universam eruditionem salutemque hominum mathesi con- tineri confirmantes, eam totius educationis, ceteris disciplinis omnibus .

postpositis, fundamentum cexistimant. Ab ea exspectant, quae una doc- trina nobis afferre non potest. His doctrina est omnium doctrinarum, quae sola omnes animi dotes cum stimulet et excitet, tum proxima et quasi compendiaria via ita excolat, ut omnibus suis numeris et partibus sint expletae. Magna omnia, ut putant, a mathesi ordiuntur; magna omnia ad mathesin redeunt. Mathesin, ab usu non abhorrentem, ad eam perducere animi perfectionem, qualem homines assequi possint. Miscentem utile dulci eam esse aptissimam, qua homines conformentur, quibus mente quidem et ratione divina instructis rebus tamen ad xitam

degendam necessariis prospiciendum sit. Quam multum mathesis ad