/ES
Nostris temporibus multum disceptà
est, num in gymnasiis, in qui- bus adolescentuli literis artibusque ingenuis erudiantur, mathesis do- cenda sit, nec ne, saltem qua ratione tractanda sit quibusque eircum- scripta finibus.
Quam disciplinam alteri accusant, quod prae ceteris ingenii facul- tatihus acuat vim iudicandi, mentem alienet a notionibus sublimioribus, memoriam cruciet formulis inanibus, ardorem cogitationis refrigeret, animo quasi callum obducat, eam alteri ad coelum usque extollunt, quod exerceat acumen, excitet vigorem animi, subtiliter omnia perlustret, iudicium poliat, mirabiles incendat literarum amores, animum reddat constantem et ad graviora impellat, unaque erigat hominem a rebus humilibus ad maxime sublimes.
Mathesis illorum opinione, qui ad summum ad vitae usus nonnihil
ei tribuunt, humanitatis studiis non inservit. Omne, quod ei discendae
in gymnasiis impendatar, tempus male collocatum queruntur, eamque non modo non idoneam, quae pueros ad humanitatem informet, existi- mant, sed etiam perniciosam. Gymnasiis extrudunt in scholas vitae ci- vilis usibus aptatas easque, quas vocant polytechnicas. Tempus, quod gymnasia in studio mathesis consumaunt, utilius posse conferri. Siceam et remotiorem a communi captu eam deterrere adolescentulos ab omni
literarum studio eiusque commovere fastidium. Paucos tantum singu-


