Aufsatz 
Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico / von Adolf Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

174

manus coacta erit, dividendi sunt et unicuique parti unus ex fidissimis civibus praeponendus. Qui vero cives mercennarios conduxerint, iidem illis et mercedem et cibos et domicilium praebento; postea autem ex aerario publico ea, quam ad alendos conducendosque mercennarios impenqderint, pecunia iis redditor, deductis lis, quae quisque tributa solvere debebat. Extrema capitis verba sunt: o¹rονν⁴ἀeο ⅜eν ταeςναα⁴ τε α d́o†eσα α ντeεᷣοxra geror o*ᷣο‧ein.

Jam vero statim cap. XIV insequuntur verba: r01g 0εν 0bv Sv 1n 61et veyxeric 9⁴ο᷑,0⅜˖ͥ0⁴ 1078*.ς⁴οστρνκσι ⁷ττοοιοέςσες⁵σσι ⁶ςω mᷣ‿ωνέꝙνοάσαπσηQσαďιι τ ε πηα⁴νιοοι τιυ nodd 81 d ½ν6 ν ο ˙ S 08 [IELN Seribendum censeo pro TEQX, quod cod. Med. exhibet] ⁴νιαια nOοuνeν: praescribit autem Aeneas, ut et pauperes, quacunque re fieri possit, adiuventur et iis, qui aere alieno pre- mantur, aliqua pars usurarum vel omnes usurae remittantur, periculosioribus temporibus etiam aeris alieni pars vel totum aes alienum: nam homines obaeratos eiusmodi temporibus maxime timendos esse. Ad quod cap. recte Mosbachius annotat pag. 30:Vides igitur prima illa verba capitis conclusionem facere quorumdam quae antecesserint. Neque tamen cap. XIII hoc modo con- cludi potuit, quia id suum habere finem supra monuimus neque ibi ulla Aeneas verba fecit de sociis aut mercennariis aperte rerum novarum cupidis(drεναντie 9ε1ονυισα. Sed cum cap. XII. XIII illud agatur, ut mercennarii et socii sine ullo periculo urbis arcessantur et intra muros habeantur, hoc quoque loco zotg v* 101e cives dictos esse ratus capiti XIV proxime antecessisse crediderim ea quae de civium suspectorum insidiis evitandis exposita essent, ut capite XIV perpetuarentur capita XI et XVII.(nam Mosbachius cap. XVII, de quo postea agendum erit, post cap. XI ponendum statuit, suo quidem iure: cf. pag. 26 sd.). Accedit, id quod gravissimum est, quod nusquam ab Aenea voces ol u 164et ad socios mercennariosve referuntur, sed semper ita usur- pantur, ut significent= ol ο⁴⁵τα. Nullo igitur modo cap. XIV post capp. XII et XIII, quae ad socios tantum et mercennarios pertinent, collocatum ferri potest.

Omnia capitum XI XIV. praecepta sicut capitum IX ad id tempus referenda sunt, quo bellum urbi imminet, hostes in suis finibus versantur, urbis fines nondum transgressi.

Jam cap. XV Aeneas ad alteram commentarii sui partem transit, ubi qua ratione et agri et urbs ab hostibus fines urbis transgressis tuenda sint, exponit. Praecipit autem hoc capite haec fere: Si qua pars terrae ab hostibus incursione facta vexatur, statim illuc suc- currendum est. Confestim duces ordinanto eos, qui ad portas concurrunt, ne singuli inordinatique egrediantur ad sua servanda occidanturque ab hostibus. Ubi vero sat magna manus coacta erit, duce prudenti praefecto emittendi sunt et aliae atque aliae deinceps manus educendae, ut aliae alias excipiant continuumque reddatur agmen. Praemittendi sunt equites levisque armaturae milites, qui colles in itinere sitos occupent et, quid hostes agant, explorent, ne quid inopinati reliquis copiis accidat. In itineris vero flexibus, collium ascensibus, deverticulis, triviis signa quaedam constituenda sunt, ne qui posteriores proficiscuntur, ignari, quo priores se converterint, ab illis separentur. Redeuntibus autem in urbem maxime cavendum est, ne in hostium insidias incidant, sicut Abderitas, cum temere reverterentur, a Trihallis oppressos esse exemplo probat.

Quo vero modo haec cum antecedentibus capp. conectuntur? An quo spectant prima cap. verba 1αυιαασνσααι ιασααι εμέμι⁶ινν ε τοτινν Mosbachius haec habet pag. 16:Cohaerere ullo modo cap. XV cum antecedentibus fidenter negabit quicumque ea perlegerit. Neque tamen ei quod iure ex- Spectamus fore ut iam ad novum aliquid progredi orationem significet scriptor, ullo modo respon-