10
·ʒ··xO—A
spectare, quod sane ineptum esset. Sed multo rectius ad omnia ea VII capita, quae praecedunt, referuntur, ita ut haec evadat sententia: quibus bellum imminet civibus, ea facienda sunt, quae primis VII capitibus praecipiuntur; his provisis, si maior exercitus hostium appropinquat, etiam ipsa terra vastanda et quam maxime obstruenda est. Quod si cui minus placuerit, videat, num melius voces eε dε ανĩνe item explicet ac X, 20 adhibentur, ita ut simpliciter sint= reura (vernacula: ferner), nulla ratione habita, utrum ea, quae antecedunt, priore tempore fiant necne. Utut statues, minime pro ineptis illa haberi licebit.
3 Praeterea Mosbachius de cap. VIII dicit pag. 13:„Quamquam quae propria fuerit eius sedes nondum perspicimus, illud tamen certum est cap. VIII partem fuisse disputationis, qua regionis urbis ratione habita quibus modis adversus hostium irruptionem aut providendum aut occurrendum esset explicaretur. Atque hanc primam vel priorem fuisse particulam eiusmodi disputationis inde elucet, quod initio scriptum videmus: 2r0το ε⁴αέννQτν ταἀορασν υσα⁵εσοον τονςσ ττοωαεαα⁴οι— œa oxeudeerry. Quare miramur quod aliud vel alterum praeceptum sequitur nullum neque quidquam in cap. IX eis quae ante dicta sunt respondet.“— Sed miror, hoc argumentum proferri ab eo, qui ipse in pag. 10 annot. dixerit:„Ceterum in rebus enumerandis non satis diligentem fuisse Aeneam demonstrant verba XXIX, 4(r0⁰π οιε⁵⁴. 00510„ 16) et XXXII, 1(6dε. 7r100510„ 6„...), ubi illi r0αον aliud adverbium respondet nullum“; quibus locis equidem e. gr. adiciam III, 4; IV, 5; X, 20, ubi eadem neglegentia reperitur. Accedit, quod in cap. VIII Aeneas statim post§ primam praecipere desinit, atque quomodo et terra, fluvii, portus obstruenda et, quae in agris relicta sint, perdenda et quomodo aqua inutilis ad bibendum efficienda et loca ad equitandum apta quomodo equis inutilia reddenda sint, ne hostes irrumpere in terram neve remanere possint, de his omnibus rebus se egisse éy z*⁵ IIαοαασναεκναοεικ εν⁄ profitetur: iam igitur inde a§ 2 usque ad finem capitis sequitur ea, quam Mosbachius desiderat, enumeratio, forma tantum praecepti omissa.
Octavum et nonum caput quomodo cohaereant, ex ipsa praeceptorum ratione elucet. Octavum enim spectat ad hostes, quibus in animo est maiore exercitu et irrumpere in terram et diutius remanere: quod nisi ita se haberet, quae§ 3— 4 exstant, explicari non possent. Nam maximum atque periculosissimum bellum civibus imminere apparet, qui iubeantur non tantum flumina, portus, omnes denique aditus obstruere, sed etiam agros vastare, quae relicta sint frumenta, ipsam messem perdere etc. etc. Contra cap. IX Aeneas praecipit, quomodo subitus aliquis atque audax hostium impetus arceatur: si enim in animo sit hostibus subito nocturno impetu
facto in agros irrumpere vel ipsam urbem opprimere— nam de diurno neque cogitari potest 8 7—....
propter§ 1 verba öræxy vvxrde ru*ν z* ddeτyt nec, dummodo hemeroscopi constituti sint,
fieri potest, ut interdiu hostes ex improviso aggrediantur urbem— imperator cum idonea ad
arcendos hostes loca suae terrae occupare iubetur tum edicere in contione, quoniam periculum im- mineat, quo quisque signo nocte dato armatus paratusque ad pugnandum venire debeat. Quo facto facile evenire posse, ut hostes, ubi consilia sua detecta paratosque ad defendendum esse oppidanos compererint, ab incepto suo desistant.
Cap. VIII et IX qui sit conexus, ut Hugium, ita Mosbachium fugit. Nam ille ¹²) iisdem fere de causis delendum, quibus hic transponendum cap. IX censet. Haec vero argumenta Mos- bachius profert pag. 13— 14:„IIla hostium audacia de subitis in muros faciendis impetibus dici
¹²) cf. Hugii proll. critt. pag. 14— 15; ann. phill. I. I. pag. 250— 52 cum iis, quae exposui I. I. pag. 115— 117. P 4.


