Aufsatz 
Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico / von Adolf Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

ꝑꝗ»»»

alio libello de ignium signis attollendis? Scripsit ea verba Aeneas, sed hoc loco non posuit. Redeas mecum, quaeso, ad finem cap. VI, ubi haec exstant: Tαιέασνισεννασ 1ονςι*ιμεοοοσπ³⁶³σμοςσ *εέι 20 gνσοσνια évlore,*.αν⁴σανο 05 οοσενυαυασαι 109G*οσοm⁸σ. Quodsi in eis quae antecedunt ne verbo quidem pyrseutarum mentionem fecit scriptor neque in reliqua libelli parte artem eorum explicavit, aptissimum erat quo loco res pyrseutarum signis similis praeciperetur, eo ad alium libellum delegari in quo materia ista tractata diligentius esset. Quare equidem credo verba VII, 4 post finem cap. VI scripta esse et deinde sua sede mota in falsum eum locum irrepsisse quem adhuc tenuerunt. Quod si recte statuimus, pronomen quoque quod est zoðro habet quo referatur, scilicet *οειινντντααἀ σοσσνα: de ignibus vero arte ac ratione tollendis Aeneam in alio quodam libro egisse satis compertum habemus.(Polyb. X, 44). Cui Mosbachii argumentationi assentiremur, si revera demonstrasset, et§ 4 post§ 3 stare non posse et melius eam explicari positam post VI, 7. Quorum neutrum factum est. Nam primum quidem, cum zνr0ν vocem mendosam esse luce fere sit clarius, ipse Mosbachius z5r0 corrigi vult si cum Herchero scribimus zæiza vel melius forsitan rœd́να πανααα(cf. VIII, 5), apte§ 4 cum§ 3 coniungitur: recte enim iam Hercherus, cum zaντα vel aera scribendum proponeret, perspexisse videtur, prima§ 4 verba spectare non tantum ad § 3 praecepta, sed ad omnia, quae inde a cap. VI de signis dandis dicta sunt. Deinde num melius in fine cap. VI verba VII, 4 ponuntur? Quae VI, 7 extr. exstant: αοαeννεαεςσσαι τ⁷ςαν 11ꝓο π,ꝛ¹ Y⁸ aloειν τα συ⁶σσννυάαν Oευνεοοεε, οαmσνο oli πιοαασεινια ειν Qπηνναοις, minime ita comparata sunt, quibus poscatur, ut eius libri, ubi de π ν% οι⁴ας ratione exposuit scriptor, ibidem mentio fiat: nihil enim inest in illis verbis nisi hoc: iubendi sunt hemeroscopi interdum signa tollere quomodo constat (xασἀmινεεο) a pyrseutis quoque faces interdum tolli: simpliciter igitur Aeneas signa facesque tollenda inter se comparat. De praecepto autem ad areοσeεice rationem referendo ne cogitari quidem posse, ipsa Aeneae verba luculenter ostendunt, qui, si quid de ιοοσεσα praecipere voluisset, profecto scripsisset: 2αν⁴ινμέαςο τς τπιο:σ τGqM⁴ WMͥỹf'OnPig. Nec denique quisquam probaverit, melius se habere VII, 4 verba, quibus Aeneas, quo loco de ⁰οοσεσας ratione praeceperit, profitetur, in fine eius cap., quod est de1εεκοοσσπιος, quippe qui nunquam facibus ignibusque ad significandum utantur, quam in exeunte cap. VII, ubi de iis signis exponitur, quae ad colligendos eos, qui per agros dispersi vagantur, sub vesperum danda sunt, quem in rerum conexum optime οuxυ mentio quadrat. Qua autem de causa Mosbachius primas tres§§ cap. VII censeat alienas esse ab eo tempore, ubi hostes fines urbis nondum transgressi sint, neque ipse docet neque equidem video.

GCap. VIII Aeneas praecipit, quae iis, qui timeant, ne magnus hostium exercitus bellum sibi inferat, sint praeparanda, ut quam maxime hostes impediantur, quominus et irrumpant in agros et ad urbem appropinquent et diutius in terra remaneant. Quae praecepta cum appareat spectare ad eos cives, quorum in agris hostes nondum versantur, Mosbachius, quia falso sibi persuasit, capp. IVYVII ad contrariam rerum condicionem referenda esse, minime cohaerere contendit cum antecedentibus. Sed quoniam supra iam demonstravimus, capp. IV- VII prorsus ad eandem rerum condicionem pertinere, restat, ut de uno novo Mosbachii argumento loquamur, petito ex primis verbis ueεrd ziνα. Dicit enim pag. 12:Credemusne Aeneam iussisse sub noctem cives ad vastandos agros urbe proficisci? Non metuo ne hoc cuiquam persuadeatur. An postquam urbis portae intentius custodiri coeptae stationesque ante urbem locis editis dispositae sunt, tum tempus est agros vastandi? Nolimus abire in Hugii sententiam, qui hoc ita suasisse Aeneam putat. Arbitratur igitur Mosbachius voces ιαμι⁴ τuıντα non nisi ad extrema cap. VII verba

2