Aufsatz 
Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico / von Adolf Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

urbem intrare possint sed eam significari condicionem urbis, ut hostes in finibus versentur. Sed, id quod supra iam diximus, Aeneam primae§ praecepto eos tantum respicere cives, qui ipsa pacis condicione ab hostibus subita nocturna fraude urbe potitis in summum discrimen adducti sint, et quorum nihil magis intersit, quam ut per tenebras concurrentes statim cognoscant, quinam sibi occurrant, hostesne an cives, ipso Chalcidensium incuriae exemplo demonstratur. Nulla belli iam prius incepti mentio est neque in prioribus capp. neque IV, 1 neque in iis, quae de Chalci- densibus narrantur. Data autem occasione scriptor, cum semel de signorum usu verba facere coepisset,§ 5 alterum praeceptum adiunxit, quod ad eos spectat, qui bellum gerunt et a quibus hostes haud procul absunt, videlicet ut omnes copiae, quae ex urbe ad rem gerendam emitterentur, cum signis emitterentur, quibus redeuntes a suis cognosci possent. Praeter ipsum praeceptum etiam exemplum ab Aenea allatum, rerum condicionem toto genere diversam esse ab ea, quae in§ 1 est, ostendit. Nam Pisistratus certior factus, Megarensibus in animo esse Atheniensium mulieres Eleusinia celebrantes rapere, insidiis positis et milites Megarensium occidit et omnes naves cepit. Quibus cum suos milites imposuisset et Megarensium fallendorum causa nonnullas feminas addidisset, ad vesperum procul ab urbe Megaris naves appulit. Megarenses vero, conspectis et navibus et feminis, suos milites victores cum mulierculis captivis rediisse rati ad praedam contem- plandam exierunt: quos necopinantes aggressus Pisistratus multos trucidavit, multos captivos secum reduxit. Minime igitur de hoste iam in ipsa urbe versante agitur, sed de hoste dolo, per speciem civium redeuntium, ad urbem appropinquante. At ne§ 5 quidem praecepta necesse est spectare ad hostes iam in finibus urbis versantes: sed possunt hostes, quippe qui haud procul absint ab urbis finibus(eyydòg övrν τόυ παειαι⁵εωι), aeque ac Pisistratus ille, qui antea in Megarensium finibus versatus non erat, dum copiae profectae ab urbe absunt, celeriter ad eam appropinquare: qui ne pro civibus revertentibus habeantur, eo efficitur, quod inter cives ad rem gerendam profectos et cives in urbe remanentes certa quaedam signa convenerunt. Praeterea supra iam monitum est, totam priorem partem libelli Aeneani ad eam urbem spectare, in cuius finibus hostes nondum versentur. Nec rectiora sunt, quae sequuntur apud Mosbachium:Unde efficitur ut capiti IV olim ante- cessisse quaedam credenda sint et de hostibus qui advenerint et de oppidanis qui urbe exierint; cuius opinionis probabilitas si qua est eo augetur, quod initium capitis corruptum esse vidimus. Quae ipsa sententia ex errore illo Mosbachii fluxit, quod sibi finxit, antea iam advenisse hostes eandemque rerum condicionem esse initio cap. et§ 5. Quod vero postremum argumentum affert, nihili est, cum veri tantum simile sit, leve aliquod mendum calami lapsu ortum inesse in vocibus 209, r.r.α, qualia sescenties in cod. Med. reperiuntur. Contra IV, 1 arte cohaerere cum prae- ceptis III, 4 6 supra iam monuimus: nihil igitur inter finem cap. III et initium cap. IV olim positum fuisse apparet, quod qui statuerit, viderit, ne ipse rerum conexum turbet.

Quoniam igitur perperam de cap. IV Mosbachius iudicat, seduentia quoque capita ad eam pertinere urbem, cuius in finibus hostes sint, statuit, aequa iniuria. Nam cap. V Aeneas praecipit, ut custodes portarum eligantur homines et prudentes et locupletes, quibusque in urbe ipsa fidei pignora sint, liberi videlicet et uxores. Nonne vero hi portarum custodes iam eo tempore eligendi sunt, ubi urbi bellum imminet necdum hostes in finibus versantur? An tum demum cavendum esse civibus bellum exspectantibus Mosbachius censet, cum Hannibal sit ante portas? Accedit, quod ne uno quidem verbo Aeneas hostium in finibus versantium mentionem facit. 3