Aufsatz 
Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico / von Adolf Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Signa vero iis, qui nocte conveniunt, constituta esse oportet(cap. IV ¹), ne per noctis tumultum tenebrasque undique concurrentes discernere nequeant eos, qui obvii sunt. Jam enim Chalcidensibus accidit, ut, adversariis nocte urbe potitis cum cives ex somno excitati perterritique nullo ordine neque ullis signis constitutis congregarentur, multi hostibus se adiungerent, rati suos esse illos, itaque modo singuli, modo bini occiderentur, donec occupata urbe apparuit, ad quos sua cum pernicie properavissent. Item inimicis haud procul versantibus quaecunque copiae rei gerendae causa emittuntur seu terra seu mari, cum signis et diurnis et nocturnis emittendae sunt, ne ii, qui in urbe remanent, copias appropinquantes si conspiciant, suaene an hostiles sint, ignorent. Una cum illis etiam mittendi sunt, qui, quidquid geritur, significent, ut, qua in condicione copiae emissae versentur, cives ex maximo intervallo cognoscant. Quid vero iis, qui incaute nullis signis consti- tutis copias emittant, accidere possit Megarensium a Pisistrato dolo oppressorum exemplo demonstrat.

Quae cap. IV praecepta cum optime in rerum conexum quadrent, Mosbachius pag. 8 9 his argumentis caput falso loco positum esse probare studet:Hoc praeceptum in eisdem civibus valere videtur qui pacis tempore ordinati nocturno subito terrore exorto ad arma concurrunt: eis signa quoque dari necesse esse, quibus qui accedant bene dignoscere possint. Sed quo tandem tempore signa illa putemus constituta esse? Tum demum civibus signa dari, cum noctu ad rhy- marchas convenerint, nemo nobis persuadebit, quia neque tum omnia pericula evitantur antequam enim omnes ad unum conveniant, singuli fraude decipi possunt cf.§ 3 neque hoc modo cives omnes a civibus, sed eiusdem tantum vici socii dignosci possunt. Pacis tempore, inquies, signa dari vult Aeneas, cum de locis convenit civibus vicanique praeponuntur praefecti. Tum vero aut omnibus civibus idem signum aut aliorum vicorum civibus alia dari debent ita, ut non solum sui quisque vici signum sed omnium vicorum signa probe sciat: miramur quod hac de re Aeneas prorsus nihil dixit. Neque vero, qui sit rerum conexus, Mosbachius perspicit: nam profecto iam ipso pacis tempore et rhymarchae eligi et signa constitui debent eum ad finem, ut subito aliquo nocturno tumultu orto belli igitur tempore quam celerrime et quam maxime compositae ordinataeque singulae civium partes in ea, quae iis antea assignata sunt, loca deducantur, utque ipsis illis signis antea constitutis statim, quamvis nox tenebraeque sint, discernere possint, si qua manus appropinquat, utrum hostes an cives sint. Ex ipso autem rerum conexu apparet, omnibus civibus eadem signa dari, cum illorum, qui nocte congregantur, non tam intersit scire, cuius vici incolae sibi per tenebras occurrant, quam civesne an hostes obvii sint. Quae cum ita sint,

illi nobis essent dilaniandi! An quisquam putat, hanc veram esse rationem criticam: parum intellego, ergo deleol? Mihi quidem, dxοιοσ⁵α videtur esse., Accedit, quod verba post,§ 8 ab Herchero et, Hugio expuncta: 608 d ανπιι Qαά xurd 105&110 dνν 9duέντον(Hertlinus 60d,dr) x0* rd eyrrc oͤnsyxrlæ og oοyeyά 10 νο dπο νοαιντνν, Tα 20 dn εμοισσκιηιιυο 1⁴ ε◻00 Gl²νσν(Meierus; lονσσσασι cod. Med.), quae recte Koechlyus. vertit:ebenso muss man auch bei allen übrigen ontschliessungen die den gegebenen regeln entgegenstehenden einwände berücksichtigen, damit man nicht ohne überlegung das eine oder das andere wählt, demonstrant eum, qui illa scripsit, sive interpolator seu ipse Aeneas,§§ 78 ita scriptas legisse, ut proposui: neque enim illa apponi potuissent, nisi §§ 7 8 revera prolata essent talia, quae recte Koechlyus appellateinwände(gegen die vorgeschriebenen massregeln). Idem iam monui I. I. pag. 120.

Geterum, Mosbachius errat, quod voces 01 8ασκαταει S ad voces Srrινοαενοσιεςσ§ 7, 04 onrsyœντlοι ad 1009 5 7 101⁸4 pertinere arbitratur; quae quomodo intellegendae sint J. 1. ostondi.

) Prima capitis verba, quae sic tradita sunt in cod. Med.: eνϑνεανασα ⁶ϑ cοτος Terrοmσϑσ G⁶σmσmφιναα recte videtur Sauppius emendasse I. I. pag. 729: E elro deε ατο⁹ nen0οmσρη‿ qοαννμα