Aufsatz 
Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico / von Adolf Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

quamquam, ubi haec inserenda essent, non satis liqueret. Quam suspicionem quoniam ipse vir doctissimus argumentis non confirmavit neque ostendit, et quomodo illa capp. VIII XVII loco suo detrusa et quo loco reponenda essent, non est, quod pluribus verbis de ea disputemus. Alter exstitit Albertus Mosbachius), qui commentario poliorcetico diligenter pertractato Kirchhoffio assensus I. l. non illorum tantum capitum, sed omnium fere inde a cap. IV usque ad XXIII ordinem multifariam mutatum esse probare studuit. Qui utrum recte an perperam de hac re iudicaverit, ut intellegas, iam mecum perlustres, quaeso, primum qui sit capitum I- XXIII conexus in cod. Med. traditus, et ubi quibusque de causis Mosbachius eum turbatum esse censeat, deinde quae post cap. XXIII ipse suspicer in alienum locum decidisse.

Priusquam vero ad illam quaestionem difficillimam diiudicandam transeamus, paucis pro- ponam, quam legem criticam statuendam esse existimem: ac mihi quidem videtur rerum ordo, quem cod. Med. praebet, servandus esse, dum demonstretur, primum aliquam partem a rerum conexu alienam esse, deinde quo loco melius se habeat.

Sed inspiciamus iam singula.

Aeneas prooemio postquam eorum, qui extra fines suos bellum gererent, longe aliam esse condicionem exposuit atque eorum, qui suam patriam ab hostibus defenderent, quod illis quidem clade affectis patria et urbs relinquerentur, his contra re male gesta nulla spes salutis esset, eos, qui de summa republica decertaturi sint, admonet, ut omnibus viribus enitantur, multa variaque prospiciant, summopere denique caveant, ne suamet ipsorum culpa affligantur ab hostibus. Quo antem modo summa cum providentia oppidum sit defendendum, primo cap. ostendere incipit: oppidum dico, quia perlustrato commentar. poliorc. Aeneam hnon tam magnas urbes defendendas, copiarum magnam multitudinem disponendam, quam oppidum ab insidiis gentium finitimarum et obsidione non nimii exercitus defendendum respicere, facile unusquisque intelleget. Ipsis vero prooemii verbis τοG o5ν νπιιςο τοαασοστυπνντναάιν τυιιοꝛj ε ovrae d*οαρννιισαεασα non minus quam insequentibus praeceptis luculentissime docetur, inde a primo cap. eam rerum condicionem Aeneae ante oculos versari, ubi bellum oppido immineat hostesque in fines eius irrupturi esse putentur.

Primocap. Aeneas pro urbis magnitudine et situ, pro vigilum collocatione et circuitionibus, pro terrae urbisque locis, pro imminente periculo copiarum partes constituendas esse docet. Belli peritissimos prudentissimosque eligi necesse esse, qui circa duces versentur; laborum patientissimos, qui et ad eruptiones circuitionesque faciendas et ad iuvandos eos, qui ab hostibus urgeantur, ad omnia denique eiusmodi munera perpetranda semper parati sint; reliquorum robustissimos in statio- nibus et moenibus collocandos, eam, quae supersit, multitudinem in foro, theatro, aliis areis vacuis disponendam esse.

Cap. II deinde praestare dicit, eas, quae inutiles sint, areas vacuas vallis fossisque obstrui, ne praesidia in iis collocari oporteat, neve occupari possint ab hostibus et iis, qui novis rebus

) Quod ad atheteseon rationem pertinet, Mosbachius mihi(cf. 1. 1. pag. 66 et 100) assentitur, cum ipse quoque (pag. 1) Hugium iudicet multo longius progressum verso stilo tractasse comm. poliorc., ita ut non solum singulas sen- tentias pro additamentis habendas putaret, sed longiores orationis partes perpetuasque historias censeret esse delendas. Plura etiam Mosbachius quam ego Aeneae ipsi tribuenda arbitratur. Ceterum data occasione nonnumquam in anno- tationibus convertamur ad refutanda ea, quae Hugius, quo magis nobis persuaderet, iure se discerpsisse Aeneae commen- tarium, protulit in annal. philol. tom. 119 pag. 241 sq., quibuscum conferas oportet eiusdem tomi pag. 461 sq. et Zarnckii annal. qui vocanturLiterar. Centralblatt 1879 pag. 1261 62 et annal. litterar. Jenens. 1879 pag. 426.