Aufsatz 
Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico / von Adolf Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Animadversiones criticae de Aeneae commentario poliorcetico. Scripsit

Adolfus Carolus Lange, Phil. Dr.

Aeneam Tacticum ¹), veterrimum illum scriptorum Graecorum, qui de re militari proprie egerunt, quamquam ei multis vulneribus librariorum incuria, petulantia interpolatorum illatis gravissime aegrotanti nonnulli viri docti hoc ipso saeculo multis iisque fortissimis medicamentis mederi studuerunt ³²), minime tamen refectum esse, quisquis accuratius eum contemplatus erit, non negabit. Tantum enim abest, ut omnia vel paene omnia commentarii poliorcetici menda correcta lacunaeve expletae sint, ut permultis etiamnunc locis claudicet oratio, permultis foede interrupta sit verborum defectu. Accedit quod ipse capitum ordo, qualis exhibetur in codice Mediceo plut. LY, 4 ³), unde fluxere tres codices Parisini 2425(A), 2522(B), 2443(C), proximis his temporibus in suspicionem venit. Quae cum ita sint, operae videtur pretium esse primum agere de turbato capitum ordine, deinde de nonnullis locis commentarii poliorcetici.

I. De capitum commentarii poliorcetici ordine in codice Mediceo plut. LV, 4 turbato.

Primus Kirchhoffius litteris ad Arn. Hugium datis) professus est, sese suspicaricapp. VII et XVIII- XXVII, quae olim fuissent sibi contigua, separata esse interpositis capp. VIII XVII,

¹) De quo cf. Arn. Hugii dissertationem inscriptamAeneas von Stymphalos, ein arkadischer schriftsteller aus klass. zeit(gratulationsschrift der universität Zürich an die universität Tübingen zu deren vierhundertjähriger stiftungsfeier vom 8.11. August 1877) et ea, quae ipse de Aeneae operibus, aetate, patria(contra Hugium), sermone, fontibus iisque, dui Aeneam cognitum habuerunt, scriptoribus veteribus exposui in libro, quem inscripsiDe Aeneae commentario poliorc. Berolini sumptibus S. Calvary eiusque socii 1879.(Praefatus est Leop. Schmidt.)

²) Cf. eas, quae post Isaaci Casauboni editionem(Paris. 1609) principem hoc saeculo prodierunt editiones: J. Conr. Orellii Lipsiae 1818; Turicensium(Hermanni Koechlyi et Guilielmi Ruestowii) in libro, qui inscribiturGriech. kriegsschriftsteller vol. I Lipsiae 1853; Rudolfi Hercheri editiones maiorem et minorem Berolini 1870; Arn. Hugii Lipsiae 1874. Propriis praeterea dissertationibus de textu constituendo egerunt: F. Haasius in Jahn. annal. philol. vol. XIV. 1835; Meierus inObservationibus in Aeneam Tact.(catal. lect. Hall. aestatis a. 1835); Hertlinus in libello inscriptoSymbola critica in Aeneam Tact.(progr. Lycei Wertheim.) 1859; Meinekius in Hermae vol. II p. 174 190; Hercherus ib. et in sequentibus voll; Herm. Sauppius in libri, qui inscribiturGöttinger gelehrte anzeigen tom. I pag. 729 753. 1871; Hugius inProlegomenis criticis ad Aeneae Poliorcetici editionem(progr. univers. Turic.) 1874; ego in libri supra I. cap. II et III pag. 67 204; Alb. Mosbachius in libello, quom inscripsitDe Aeneae Tactici commentar. poliorc. Berolini apud Mayerum et Muellerum 1880.

³) De cod. Med. natura cf. quae dixi l. I. pag. 58 65.

4) cf. Hug. edit. praef. pag. VIIIIX.