Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

1A

referuntur, vita quasi alque vigor inde orationi conciliatur, et perspicuitas auge- tur, et externa adjectivi pro adverbio positi cum subjecto convenientia illa sen- lenliarum numerosa concinnitas efficitur, qua Livianae oralionis suavitas maxime continetur. Ouo tamen loquendi genere Livius, quae ceteris scriploribus com- munia sunt, seculus, paucis tantum ad liberiorem poëtarum Graecorumve usum propius accedit. Sic pro adverbüs maxime ponuntur adjectiva, quae loci tem- porisve ralionem aliquam exprimunt, ac loci quidem adjectiva cum iis potis- simum verbis conjunguntur, quae esse significant, et cerlum simul modum, qui facile ad rem aul personam ipsam referri queat, ut I. 28. 2: Albani, ut re- gem concionantem audirenf, proximi constitere; XXXVII, 42, 1: auxilia subsidiaria quae proxima locala erant. Aut, communi kalinorum usu, ejus generis adjectiva ad totum aliquod referuntur, quum ad aliquam eſas partem pertineant, ei germanice substantivis aut adverbüs reddantur, ut IX, 2, 9: Praesidium etiam in summo saltu(ganz oben auf) conspicitur; I, 21, 3: Lu- cus erat, quem medium(in der Mana) ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Cuamquam, quod supra dictum est, id genus adjectiva pro substantivis ponere et cum genilivo jungere multo magis in usu est Livio. Liberiori poë- larum usu omnis ponitur pro undique X, 38, 8: In loco circa omni contecto aree in medio. Frequentior tamen est apud Livium adjeclivorum, quae lempus signiſicant. ad subjectum relatio, ut adverbiorum locum teneant, ac gradu quidem comparalivo aut superlalivo, prout aut duo aut plura inter se comparantur; ut I., 5, 6: Necessilas prior venit; ib. 46, 3: ut malurior ve- nisset libertas; XXV, 36, 16: Cn. Scipio prior et favorem occupaverat, et spe- cimen justitiae temperantiaeque Romanae primus dederat etc. ubi de compa- rativi ét superlativi discrimine vid. Drak. ad h. l. Aut posilivo gradu, nulla comparalione facta, quod poëtarum magis est, ad orationisque ornatum pertinet, ut Praef. 11: Jam serae avaritia luxuriaque immigraverint; II, 22, 4: Sed recens ad Regillum lacum accepta clades etc., ubi nequidquam rocens pro accusalivo adverbiali sumseris, si, quae Drak. ad hunc locum affert, sequaris; XXVI, 21, 9: quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat. Non infrequens porro idem constructionis genus est in adjectivis numerum rerum sive copiam indicantibus, more potissimum Graecorum, I, 52, 5: Edictum junioribus Lalinorum, ut ex foedere armati frequentes adessent; XXV, 34, 10: Incerti in quem polissimum hostem conferti, eruplionem facerent; (de cujus adjectivi usu adverbiali vid. Fab. ad XXI, 9, 9); ib. 1, 9 animos multiplex religio, et plera que externa invasit; XXVI, 45, 2: rarae enim scalae altitudini aequari poterant. In verbis, quae motum aliquem signiſicant, ratio, qua fit motus, rei vel personae ipsi tribuitur, ut II, 10, 3: Quum inde citatos decurrere hostes vidisset; XXV, 41, 4: nuncio celeri per ordines misso; XXII, 12, 2: occultus subsislebat; ib. 32, 2: OpPO rtuni aderant;