25
Juventus omnis armataesilvas et ilinera insedit. Oui dicendi usus apud Livium lalius patet quam Reissig§. 431 concedendum putat ¹).
Saepe ad ejus generis adjectivum, vi substanliva positum, aliud quoddam, quo, tanquam notla addita, accuratius explicetur, accedit, quod Grammatici quidem aut non nisi ad numeralia vel pronomina possessiva referendum, aut liberiori tantum poëtarum orationi concedendum putlant. Liv. XXIII, 9, 2: Pre- cer ne ante oculos patris facere, et pati omnia nefanda velis; ib. 10, 2: inter cetera magnilica promissa pollicitus cet.; ib. 19, 14: quum ho- stes abarassent, quidquid herbiditerreni extra murum erat; II, 1, 3: bessimo publico; MX, 34, 18: antiquissimum solemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo. Cf. ea de re Dieterici Progr. laud.; Ramshorn Gr. lat. p: 481; Krebs Antib.§. 34; Weissenb. Gr.§. 20; Axl Vestr. Spur. Iyr. rell. pag. 106.
Huic autem adjectivorum usui repugnare videtur, quod ab Livio non- nunquam ea adjectiva, in quorum vi substanliva scriptores omnes consentiunt, cum substantivis conjungit, iisque pro adjectivis vere utitur. Cujus generis locus est II, 19, 10: Quibus, orantibus dictatorem senatumque, ut veniam er- roris hominibus adolescentibus darent, responsum: ignosci adolescen- tibus posse, senibus non posse. Cujus tamen rei causam facile perspexeris, si senteuliam ipsam paullo diligenlius attenderis. Omne enim sententiae pondus ost in hominibus, quibus indicantur, qui juvenili temeritale ac impetu tracli commillunt, quod prudentia viri majorque tranquillitas prohibuisset, quo quasi contempiu el nos junge Leute dicimus. Hic igitur adolescentis notio lalior erat Livio, additoque hominibus coërcetur; altera autem senten- tiae parte anlithesis sola inter adolescenbes et senes exprimitur, quare adolescens, ut alias semper, sine substantivo ponitur. Ejusdem generis est XXVIII, 40, 7: Insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiam- due homines adolescentes(quorum ea de re judicium esse solet im- malurum) sane appellent. Sensu plane opposito ejus generis adjeclivis alias vir addi solet, quo ingenii praestantia quaedam siveé virtus significelur.
Alius adjectivorum usus, ab Livianae orationis indole et natura profectus, ut pro adverhus ipsa ponantur, non minus frequens est. Elenim si, quae ad agendi rationem referenda sunt, ad personam quae agit, aut ad rem ipsam
1) Pari modo XXIII, 12, 11: Metientibus dimidium super tres modios explesse sunt quidam auctores“. Metientibus pro ablativo potius quoam pro dalivo sumendum videtur, quum a ministris servisque publicis, quorum eos annulos metiri erat, quælibet commodi ali- cujus ratio aſiena sit, simflesque aliæ dicendi formæ et huic auctoritatem addant. Quodsi autem metiri seusu caussativo dccipere, et ad senatores referre malis, difficultate tamen laborat locus, faciliusque explicatur, si loquendi genus suspicaris, in quo ef alias plurimus est Livius; cf. Fabri ad XXI, 43, 4.
4


