Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

N

obvius pro obviam passim. Neque solum movendi ratio, sed qua omnino quid fit, pari modo adjectivis adverbiorum loco positis exprimitur; III, 26, 3: Castris pavidus se tenebat; XXVI, 2, 1: res gestae magnificae; XXVII, 8, 5: causam libens reticuissem. Multis denique locis aliis adjectiva quae internam quandam animi affectionem indicant, pro adverbiis ponuntur, ut II, 35, 3: Adeo infensa erat coorta plebs; V, 16, 10: tum tu insiste audax mu- ris; III, 36, 6: Hic lucem quieti opperianmr. Huc pertinere videtur, quod adjeclivum numerale nullus ponitur, ubi non exspectaveris; XXV, 19, 15: Pugnatum tamen, ut in nulla pari re; XXVI, 27, 11: sibi privatam simulta- tem cum Campanis nullam esse. Pari modo et alia pronomina quum a ce- teris scriploribus, tum a Livio adverbiorum vi usurpari neminem fugit; sic alius pro aliter, alia parte, ut II, 17, 7: Aurunei passim principes se- curi percussi, sub corona venierunt coloni alii; vid. Fabri ad XXI, 47, 9 et Walch Emendd. Liv. pag. 58 60; idem pro item, simul: XXI, 25, 6: Gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad opera mi- litaria; totus pro omnino, plane J, 25, 6: Romanas legiones jam spes tota deseruerat; porro solus pro solum cet.

Proprium est scriptori nostro, ex ejusque studio, adjectiva vel participia pro substantivis ponendi, explicandum, quod Græcorum more participiis sive adjectivis, quæ participiorum vim habent, adjectiva quibus explicentur, non adverbia addere solet, ut XXI, 55, 3: Consul effusos sequentes equiles re- vocalos circumdedit peditibus; IV, 9, 8: adversus quos infestior coorta opli- matium acies sequitur; V, 55, 1. Rem dubiam decrevit vox opporiuna emissa; I, 31, 4: voce coelesti missa; III, 51, 1: ferociores exorli; II, 50, 6: improvidi effusi cursu; I, 58, 6: sedentem moestam in cubiculo, cf. Fab. ad XXI, 55, 3: Drak. ad XXVII, 16, 4.

Neque tamen duo simul adjectiva adverbiorum loco posita deinceps ita sequuulur, sed quo variandæ orationis genere alias delectatur Livius, eodem et hic adverbium altero loco ponere solet, servata tamen certa inter se collocandi ralione, ut adverbium secundum quemque obtineat locum, cf. Handii Tursell. II, pag. 102: sub voce confertim. XXIII, 24, 3: Dictator de se pauca atque modice locutus; II, 30, 11: itaque effusi et contemtim pugnam iniere; XXXVI, 23, 5: hoc primis diebus et frequentes et impigre fecerunt. Cf. de hoc constructionis genere et Fabri ad XXI, 8, 9, ubi hac collocandi con- suetudine, codicum auctoritate adjuta, suum adverbio confertim jus vindicat, quum hæc constructio neque necessaria, neque Livio adeo familiaris sit, ut nul- lam exceptionem admittat; imo vero et aliis locis et singula et bina deinceps adverbia adjectivis sive parlicipis addi solent, pro diversa vocabulorum senten- tieque ipsius natura proprioque scriptoris consilio, quem et variare orationem et augere et ornare his modis supra diximus. Sic I, 45, 6: Quidnam tu, ho-

4*