Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

quum non res ipsas indicent, sed notas lantum rerumque relaliones, eamque ab causam majori numero sint, quam pro cetera romanae linguae paupertate, jis potissimum scriptori facultas suppeditatur sententias ita depingendi, ut quae sibi proposuerit, certissime consequatur. Adjectiva si non oliosa sunt si apla rebusque convenienlia, sententiarum illam gravilalem verborumque majeslalem praebent, qua legenlium animi maxime movenlur, et cam praecipue dicendi suavitatem efficiunt, quam nemo non sentit, nisi cui nullus est ejus jucundita- lis sensus, quam secum aſſerre soletlactea illa dicendi vis, nullis uspiam sa- lebris impedita fluens; illam denique perspicuitatem afferunt ac vim quasi dra- maticam, qua, qum facta sint, non legere, sed quae fiant, oculis cernere re- busque, quas admiremur, præsentes interesse videamur. Ac insuperata illa hominum descriplio, qua, quæ gerunlur, animo præsentimus, unde efſicitur, nisi eodem illo adjectivorum usu, rebus et personis accomodato? Cui sermonis parti animam quasi inspirat, nec rerum personarumque nolas, sed res atque personas ipsas inducit, nec notare sed agere facit. Quam ob causam el sæpius et majori liberlate adjectiva pro substantivis ponuntur, sœpiusque et audacius adverbiorum locum ienent; corum omnino usu multus est Livius, neque solum, ut res intelligantur et inter se distinguantur, usurpat, sed etiam ut ornatus ao- cedat eaque dicendi jucunditas, quæ animos mulcere possit; eorum cum ce- teris orationis partibus componendi ratio non vulgarihus grammalicæ legibus communique scribendi usu coërcelur, sed, pro scribendi consilio, novos com- bonendi modos inducit sibhique, ut in ceteris dicendi generibus, ita in adjecti- vorum usu, solus regula est alque lex, lantumque abest, ut aliorum præceplis inserviat, ut suo dicendi genere imitandi exemplum sit et legislator. Est denique novus suique juris in eligendis adjectivis, et aut antiqua profert, aut nova inducit, quæ falso cadentis Latinitalis notam habere crilicis videntur, aut novam usitalis significalionem subjicit, ipsisque flectendis haud raro insolitus. Sic polissimum adjectivis ea oralionis forma efficilur, in qua plurimum inest suavitalis.

Ac primum quidem ut de adjeclivorum usu, qui dicitur, substantivo, disseramus, animadvertendum est, lalius palere apud Livium, quam quo Gram- matici patere volunt, qui nulla scriploris nostri ratione habita, arctiorihus, quam par est, limilibus circumscrihunt, quorumque ea de re judicia nuper emendata sunt argumentis ex oplimorum scriplorum libris allatis. ²³)

1) Huc maxime referendum videtur Programma Dieterici, Gymnasii Freiburgensis collegæ, quod inscriptum est:Ueber den erweiterten Gebrauch der ſubſtantiviſchen Adjective in quo prima ejus usus regula proponitur, ut omnino adjectiva pro substanfivis poni possint, quorum sit ea ratio, ut præter nolæ signiſicationem, certum aliquod rerum aut hominum genus, quod illa nota insigne sit, comprehendant, aut quorum notio satis sit definita et illustrata ceieris orationis verbis.