21
Sic adjectiva, utroque genere et numero, pro substantivis ponuntur, si
e loci contextu ejus notio facile et aperte intelligitur; neque solum aqdjecliva, quæ vulgo ita usurpantur, vereque in substantiva abierunt, ut adolescens, aequalis, captivus, socius, popularis, aut patria, musica, Appia, continens, praetexta; nec gentium nomina, quæ Livius præ ceteris sin- gulari numero ponere solet, ut Romanus, Poenus, Antias, Vejens, Hispanus, aut, quod frequentius est, subintellecto ager, ut in Hernico, ab Tusculano, ex Capenate, sed etiam multa alia adjectiva, quae libe- riori tantum usu substantiva facta sunt, quorumque numerus singularis inusilatior, lege quadam necessaria, a Livio non neglecta, ut plurali numero totum aliquod genus, quod nihil erroris admiltat, singulari autem singulæ res atque personæ, quae accuratius notis distinguendac, difſicilioresque inventu sint, signiſicentur. Sic barbarus vi substantiva occurrere non offendit, siquidem et ex orationis contextu, et ex vulgari vocabuli notione ejus vis atque signiſicalio satis ap- paret, quod idem dici potest de patricius, plebejus. Alüs locis singula- ris numerus ita facile explicatur, ut collective positus eadem, qua pluralis, ra- lione, non singulos quosdam, sed totum aliquod genus significet, ut I, 6, 8: Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, perfugit; XXIII, 37, 5: Stationes hostium fugavit in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus; VI, 14, 11: concionantis in mo- dum; ib 3, S: parci in ermi jusserunt. Maxime adjectiva utriusque generis singularia in comparativo gradu pro substantivis poni' solent, propterea quod comparationis ipsa vi, quid rei aut personæ significetur, haud difficile patet, ut VI, 37, 7: Quoniam in certamine relictus premium semper potentioris fu- turus sit: IX, 1, 8: Quod si nihil cum potentiore juris humani relinquitur inopi; XXII, 63, 2: premendo superiorem sese extollebat; XXIII, 30, 10: inopia potioris; XLII, 63, 2: deteriori atque infirmiori favere.— Ad hune adjectivorum usum pertinent pronomina indefinita nullus et ullus, quae, sicut cognatione, ita hac vi substantiva proxime ad ea accedunt, ila ta- inen ut nominativi et accusativi casus non inveniantur, nullus et nullum bro nemo ct neminem, ullus pro quisquam; ul VI, 16, 3: Nullius nec oculi nec aures indignitatem ferebant; XXIII, 10, 7: Nulli Campanorum socundus vinclus ad moriem rapior, VI, 16, 6: postulante nullo. Ouod idem construclionis genus et alias frequentissimum(Reiss§. 204 N. 261); XXIV,
47, 10: Arpi sine clade ullius— restitufi ad Romanos, III, 14, 5: nun- quam ulli— truces esse tribuni, IX, 2, 13: pro se quisque, nec hortante ullo nec imperante castra vallo circumdant.— Adjeclivorum quæ plurali nu-
mero vi substantivorum ponuntur, exempla facilioris, qui supra dictus est, in-
ellectus causa, plurima suppetunt, ac maxime casibus, qui dicuntur, obliquis;
VII, 20, 2: Quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine *


