14
apud Livium invenitur; item missitare, mutitare, obfensare, reslilare, pren- sare, cursitare dormitare, alia passim. Ad IV, 24, 2: communicati sint pro communicaverint Livium nonnunquam significationem activam cum verbi forma passiva conjungere testatur Drahenborch., quam novam loquendi rationem nec Livianis temporibus, nec ejus facilitati adversari ait. Eodem modo fluctuatus animo fuerat active ponitur XXIII, 33, 3, ubi vid. Fabri. Con- tra XXIV, 21, 2 tumultuari et vociferari sensu sunt passivo, quod alte- rum aliis quoque locis occurrere, alterum drεαε XE† esse auctor est Fabri ad hunc locum. Sed participia verborum deponentium passivo sensu ponere, scriptori nostro admodum familiare, ut interpretatus XXIII, 11, 4; abo- minatus XXXI, 21, S: emensus XXI, 30, 5; aspernatus, contempla- lus, pactus, ultus, transgressus.— A quarta conjugatione ad tertiam transit Livius in verbi oriendi Imperfecto conj. XXIII, 7 8: ubi orere tur lectionem optimi codices tuentur; item exoreretur XXVII, 27, 3 præter vulgarem formam oriretur, quæ passim legitur. Pari modo et poteretur, adore- relur nonnullorum certe codicum testimoniis firmata, haud omnino repudi- anda videntur, Reisig§. 152 Nota. A pluendo perfecti formas pluit et pluvit, pluisse et pluvisse variare Livium auctor est Drak. ad I, 31, 1. Confiderunt pro confisi sunt aeναισκα XLlV, 13, 7 tantum superest; item serui prosevi aserendo X, 24, 5. Primæ perfecti syllabe geminatio sive reduplicatio a verbis cum currere compositis multis locis servatur, ut decu- currerat], 12, 8, ubi Drak. hanc geminandi rationem Livio vindicat plura- que exempla profert.
Verborum porro inter se collocatione Livius a trita ceterorum via non- nunquam declinat. Igni ferroque, quod inverso plerumque ordine poni solet(Krebsii Antib. p: 356) utroque modo conjungitur a Livio, ut XXX, 6, 9. Octo milia flamma ferroque absumti; XXXV, 21, 10: vicos eorum igni ferroque pervastavit. Contra I, 59, 1: Me— ferro, igni, quacunque de- hinc vi possim, executurum; cf. et II, 10, 4. Neque tamen a ceterorum scrip- torum, ne a Ciceronis quidem usu ea re abhorrere Livius putandus est: Drak. ad I, 59, 1, et Poppo: De Latinitate falso aut merito suspecta, Progr. 1841 pag. XI sub ferro. Verum alls locis vulgarem verborum ordinem invertit scriptor noster, ut VII, 32, 10: Denunciarat Samnitibus populi Rom. Sena- tusque verbis; III, 63, 6: Senatum in Martium campum evocavere, ubi vid. Drak.; XXIV, 37, 4: Itaque nocte dieque juxta parata omnia erant, de quo ordine conf. Fabri ad XXI, 11, 5. XXII, 52, 5: Omnis cetera præda diripienda data est; cujus tamen collocandi generis nullum aliud exemplum apud Livium extare ait Fabri ad h. l.— Locutionis fidem dare et accipere quum vulgarem verborum ordinem seryvet Livius, aliis tamen locis invertit, ut XXII, 22, 16: Fide accepia dataque.— Eandem in nominibus propriis inver-


