Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

9, 3: variatio; ib. 15, 5: carnificari; ib. 22, 2: servitudo; ib. 26, 9: casse; ib. 31, 10: abequitare, nisi cum Drak. legere mavis adequitare; XXI, 31, 7: discrepatio; XLI, 15, ft: jurejurare.

Pari modo in verbis flectendis non rarò ab alis diversus est Livius. Omissis illis priscis dicendi formulis, de quibus supra diclum est, huc maxime pertinent secundae declinationis genilivi plur: syncope orum in um, ut libe- rum XXII, 22, 5, ubi vid. Drak. et Fabri; modium XXVI, 47, 8; tetra- drachmum atticum XXXIX, 7, 1; ib. cristophorum; ibidem contra: aureorum nummorum sedecim milia, quod in Krebsii Antib.§. 24, 1: fieri posse negatur; deum XXI, 4, 9; socium ib. 17, 2; duum XXIV, 19, 1; tre- Lentum An ,s Celkiherum XXX, 8, S. Accusativi tertiae declina-

onis in im desinenjis forma frequens est apud Livium, ut navim, partim XXIII, 11, 5 ct 11. liem AbImivis in i, uaTd bi IV, 34, 6; igni 1. 41, 3; sorli XXXyIII, 45, 11:; amni XXI. 5, 15. Ejusdem declinationis Gen. plur. in um pro ium, ut mensum, scduur, codicum nonnullorum aucioritate muniri videtur, Drak. ad II, 1, 10. Contra ium pro um in deliciis habere Livium plurimi ostendunt loci, nec modo nomina gentilia, ut Vejentium Appollo- niatium, sed etiam nomina appellativa in as ita cadunt, ut aetalium I, 43, 5; civitatium XXVI, 49, 9; necessitatium tuetur codex certe Flo- rentinus ad IX, S, 4; difficultatium ib. 31, 14; simultatium, utili⸗= tatium, tempestatium, voluptaltium passim; porro paludium XXI, 54, 7; apium IV, 33, 4, ubi vid. Drak. de similibus aliis. Pronominis uter que numero plurali sœpe utitur Livius, ubi de binis tantum hominibus vel rebus agitur. Sic XXIII, 21, 4: de Otacilio proprætore et Corn: Mammula legi- tur: responsum utrisque; conf. et XXII, 46, 3: ubi plura ejusdem generis Fabri congessit. In verbis autem flectendis sæœpissime Perfecta, et quæ inde formata sunt tempora, ita contrahuntur, ut ejecta v ai in a, ei in e, ii in i, ie in i, oi in o corripiantur. Cujus contractionis exempla adeo sunt multa, ut scriptori nostro gralissima esse jure dicatur. Sic vindicarimus, pugna- runt XXX, 18, 1, ubi vid. Drak.; adsuerat, decresset, quiesse, Drak. ad VI, 18, 10: descisset, sisse, nequissent, perisse, obtrisset ibi- dem; siris ad I, 32, 7; noritis, emostis, admosse, cognorit, ib. cf. et Reisig§. 143. Tertia pluralis numeri persona in ere correpta, qua non nisi modice utitur Cicero, apud Livium ila frequens est, ut alteram in erunt æquare videatur. Magnam porro dicendi vim habet crebrior verborum, quae dicuntur, frequentativorum usus, quibus, quæ exprimitur actio, et iteretur et augeatur. Sic passim leguntur rogitare= cum trepidatione rogare V. 40, 3; imperitare= durum imperium exercere XXI, 1, 4; clamitare el volitare, ad ardorem et impetum agendi significandum XXXIX, 32, 10; jactare, osten- tare, noscitare II, 23, 4; edissertare XXII, 54, 8, quod hoc tantum loco