12
quæ ex hoc tempore in usum venit: Vorwand XXXVII, 54, 13; quem titulum prætenderitis— belli; XLII, 52, 15: ubi vid. Drakenborch. Sacriſicare pro sacra facere passim invenitur ut XXV, 1, 7; ib. 12; II, 40, 5. Primo- res pro principes sive loco, dignitate primi Livio usilatissimum III, 18, 8: Valerius inter primores pugnam ciens interficitur; XXIII, 7, 11: precantibus inde primoribus Campanorum. Nihil aliud, quid aliud, sequente quam ro nisi, adeo tritum, ut Fabri, qui ejus generis plurima exempla collegit, ad XXII, 60, 7 nisi a Livio in hac formula nusquam poni dicat. Tenere pro efficere XXIII, 20, 10: Tenuerunt optimates, ut urbem ac muros firmarent. Diserte cum verbis dicendi conjunctum pro nostro ausdrücklich, mit kla⸗ ren Worten, non nisi apud Livium occurrit; XXI, 19, 3: Quum in Lutatii fœdere diserte additum esset. Ejusdem adverbii superlativus legitur una cum ejusdem significationis adverbio planissime XXXIX, 28, 12: Disertissime enim planissimeque in eo scripium est. Propemodo pro prope, ferme et postmodo pro postea pluribus locis leguntur: XXIV;, 20, 11: Quum propemodo muris successisset; II, 24, 5: per metum potius quam post- modo voluntate. Neque insolentiores ejusdem adverbi forme in modum desinentes a criticis deletæ sunt, I, 9, 15: Sæpe ex injuria postmodum gra- liam ortam; cf. II, 1, 9. In gratiam, in honorem alicujus, quod cadenlis Latinitatis esse vulgo creditur, quum apud Ciceronem non inveniatur, Livianum esse eoque latinum, plurimi loci ostendunt: XXXIX, 27, 12: Meliori ac fideli- ori amico, in gratiam levium et inutilium sociorum, injuriam eos esse fac- turos. Item ad honorem, II, 27, 6: Non tam ad honorem ejus factum. De quo loquendi genere vid. Drakenb. ad Liv. VIII, 14, 10, et XXXIX, 27, 12. Hauddum, haud ita, quod pro nondum, non ita apud Ciceronem esse negat Krebsius in Antib. sub verbo, passim invenitur, ut II, 52, 4: Quum et patris Agrippe favor hauddum exolevisset, ibique Drak. I, 33, 2: additi eodem hRaud ita multo post— novi cives. Admodum cum numeralbus conjunctum pro fere, circiter non nisi apud Livium scriptoresque post eum invenitur, ut XXVII, 30, 2: Mille a dmodum hostium utraque pugna occidit. Ut in præpositionum usu liberiori a ceteris scriptoribus Livius in universum discrepat, ita nihil frequentius, quam ut a, ab ad causam significandam valeat: II, 49, 12: Cujus(pacis) ab insita animi levitate pœnituit. NNeque pro neve, neu, antecedente ut et ne, quo in altero enunciati membro vis finalis itere- tur, a Livio ita usurpatur, ut vi finali neglecta, aut a priori membro translata, copulativa sola maneat, ut XXI, 22, 6: Proinde sequeretur, neque usquam a se deflecteret oculos; XXVI, 42, 2: Ne eo facto in unum omnes contrahe- ret, nec par esset unus tot exercitibus.— Plurima dras Xeféwera, quæ di- cuntur, sive vocabula, quae non nisi apud Livium leguntur, cöllegit Fabri ad XXIV, 16, 3; quibus addi possunt XXIII, 8, 7: inter turbationem; XXIV,


