Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

gestas in castris et quasi in acie Romanis laudis gloriaeque avidis, ut admi- rentur, enumerat, rerumque splendorem verbis aequiparare studet; aut Sallustii, qui ingenio Thucydideo ultimas rerum causas investigat novasque necessario inde existere facit: quis est qui miretur, tres eos ejusdem fere ætatis histori- cos scribendi genere inter se esse diversos? Nonne alterius nitidissima Xeno- phontis simplicitas ¹), alterius Thucydidea brevitas abruptumque sermonis genus ²), Livii mira facundia et lactea uberlas ³) necessario inde existere debebat, prae- terquam quod diversa ratione ad scribendæ historie artem conformati sunt, rebusque quas scribendas sibi sumserunt, animo commoti. Suo quisque genere egregius est, pariterque iis, qui in rebus scribendis eundem sibi finem propo- suerint, imitandus, nisi forte amplissima summorum omnis ælatis virorum, qui de uniuscujusque virtutibus judicare poterant, testimonia nos decipiunt. Neque tamen scriptoris solum ipsius ingenium, sed etiam ætalis, qua scri- bit, ratio atque conditio ad scribentis orationem vim habet. Eloquentia, summa illa Romanorum virtus, qua et imperii et populi magnitudo maxime nitebatur, sub Augusto senescere, e vitaque publica in ludos magis magisque se recipere cœpit, quibus, deſiciente natura, in dicendi artificium degenerabat. Ouod arti- ſiciosum dicendi studium Roma. quum mox percrebuisset, novo præcipue libros publice recitandi more ꝛ9), ad historie quoque conscribendæ rationem valuit, Livüque libris rhetoricum illum colorem atque ornatum admiscuerunt, de cujus natura adeo diversa feruntur judicia. Quam rhetoricam historiæ Livianæ naiu- ram sive accusavit Asinius Pollio Patavinitate illa scriptoris vituperata, sive aliam quandam potius scribendi rationem: macula certe tanti operis splendorem non aspergit. Ut enim certum sit, hanc Pollionis malevolam vituperationem dicendi genus spectare, quod adeo non convenit inter doctos viros, ut, de ver- bis an rebus inielligendum sit, ambigatur, quod Morhofii disputatione satis appa- ret, Liviana oratio integra manet, unius Pollionis reprehensione tot sapientissi- morum virorum laudibus superata. 4 Si propriam orationis Liviane indolem, ejusque a ceteris suæ ætatis scrip- toribus dissimilitudinem, de qua diximus, speciamus, primum singula vocabula loquendiqne formulæ occurrunt, quibus ceteri aureæ Latinitatis scriptores aut omnino, aut ea certe signiſicalione, qua Livius, non utuntur. Sie momen- tum hrevissimum temporis spatium, genitivo temporis non addito, apud Livium significat, quod a melloris ætatis scriptorum usu abhorrere ait Krebsius(Antib. sub. v.), cujus rei exempla collegit Fabri ad XXI, 14, 3. Tituli vocabulum ab signiſicatione aureæ ætatis scriptoribus propria deflectit apud Livium ad eam,

1) Mureti oratio de via ac ratione tradend. discipl. II, 21. 2) Quint. IV, 2, 45. 3) ib. VIII, 13. u. X, 1, 32. 4) Gierig de recitationibus Romanorum ad Plin; Epp: Er- curs. T. II. 2*