Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

mula vovendi veris sacri, quae exstat apud Livium XXII, 10, 2. Elusdem gene- ris sunt formula res repetendi et belli indicendi I, 32, 6; responsum Apollinis Delphici XXIII, 11, 2; carmina Marcii vatis relata XXV, 12, 6; preces solen- nes Scipionis in Africam trajecturi XXIX, 27, 2...

Verum et singulas ejus generis formulas suis ipsius verbis scriptor inter- miscet quas, si ex suo quamque loco sermonisque perpetuitate meliaris, haud temere positas, sed sermoni eam, quam diximus, dignitatem addere inlelligas. Sic passim occurrunt flexiones substantivorum priscae, ut quartæ declinationis dativus in u pro ui desinens, cujus nonnulla certe exempla optimorum codicum auctoritate ita munita videntur, ut in dubium vocari nequeant, ut inceptu XXIV, 19, 6; fescennino versu similem VII, 2, 7; exercitu IX, 5, 6; de quibus locis vid. Drakenb. et Kritz ad Sall. Jug. VI, 1: Solennes ejusdem prisci sermonis formulæ sunt faxo VI, 35, 9; auxitis XXIX, 27, 2; defexil I, 24, 8; adclarassis I, 18, 9; cooptassint III, 64, 10; duis X, 19, 17; de quarum vi et signiſficalione vid. Ellendt ad Cic. Brut.§. 18. ltem verba prisca manserunt haud paucis locis, ut satias pro satietas XXX, 3, 4; tem- pestas pro tempus X, 29, 10; duellum et perduellis pro bellum et hostis I, 32, 12 et XXV, 12, 10; necessum pro necesse XXXIV, 5, 3; oc- cipere pro incipere I, 7, 6; porricere pro projicere XXIV, 27, 5; ver- runcare et averruncare pro vertere et avertere ib, 27, 3.

At multa habet oratio Liviana, quae non solum ab aequalium scribendi genere abhorreant, sed etiam ab aureae illius actatis puritate aliena sint caden- tsque Latinitatis vestigia prodant. Quod si nonnulla sunt, quae iis, qui Cice- ronem potissimum dicendi regulam atque exemplar sibi sumserint, probari non possint, praeterquam quod difficile est ex singulis, quae non satis idonea videantur, de totius probitate certam conjecturam facere, quaeritur, eane dicendi genera, quæ ab optimis suae aetatis scriptoribus non usurpentur, ideo minus proba sint? Quaelibet lingua, quamdiu viyit, mutatur, nec nova solum novarum notionum vocabula finguntur, sed etiam quae in usu erant, obsolescunt suc- ceduntque alia, quae maneant posterorumque consuetudine maxime invalescant. ltaque permultum interest, ea dicendi varietas sit apud scriptorem aliquem posterioris aetatis, an apud Livium, cujus orationi colorem romanum ne inimi- cissimi quidem obtrectatores derogaverint. Praeterea sua sibi oratione constat Livius, ut suam habet ingenii indolem scribendique consilium et finem. Aliter loquitur orator, aliter rerum scriptor atque poëta; aliter qui docendi volunta- tem habet, aliter qui delectandi, ac qui alterutrum volet, pro sua corumque, quibus scribit, sentiendi ratione alia alio utetur dicendi genere et modo. Quodsi igitur Livius historiarum scriptor a Cicerone oratore atque philosopho scribendo discrepat; si Livi oratio, qua molles languidique aequalium animi ad pristinam majorum virtutem excitentur, alia est ac Julii Divi, qui suas res