Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4⁴

tum et literas misit; XXIII, 30, 6: armis viris que; XXIV, S, i: bellum eumque hostem etc. Enallage aqjectivi: I, 1, 4: majora initia rerum; VII, 2, 13: inter aliarum parva principia rerum; IX, 38, 8: adversa tamen rei ſama(quod Weissenb. tuetur contra Alschefski) etc. Prosopopeia: IV, 39, 5: nox incertos diremit; XXVI, 17, 14: nebula aperuit diem etc. Mazooxoria sive Pleonasmus: V, 3, 8: nobis dicto audiens atque obediens; XXIV, 37, 7: volentes ac non coacti; XXII, 6, 7: retro repetereV; sic retro redire, retro revocare, retro se recipere, similia passim. Dativi casus pro Genitivi: I, 12, 4: prima urbi fundamenta; X, 8, 6: princeps nobilitati; XXIV, 15, 3: pretia libertati facta etc. Idem casus verbis passivis additus: III, 54, S: nullius ager tantae multitudini est violatus; VIII, 6, 4: ut bopulo Patribusque audita vox pariter sit; XXI, 2, 4: gener provecto annis adscitur; NXXIII, 43, 6: longe alia omnia inquirenti comperta sunt. Praepositiones loci omissae: VIII, 15, 8: defossa scelerato campo; XXlII, 31, 3: ac si insulis cultorum egentibus praedarentur; XXXI, 21, 13: ut parte legionum equites, altera etc. Multis denique vocabulis utitur Livius, quae aut omnino, aut hac tantum significatione poëlis in usu sunt: I, 7, 6: ad pri- mam auroram, ib. 7, 10: coelestium numerus; ib. 56, 8: ut operiretur tempora sua(fausta); VII, 30, 20: a dnuit e, Patres conscripti nutum nu- menque vestrum; XXI, 38, 4: nuda fere cacumina sunt; XXIII, 12, 7: gra- tes düs immortalibus agi; ib. 47, 6: dicto prope citius; XXVIII, 43, 8: om- nis aevi clari viri; XLIV, 13, 1: ager hosticus; item divi, proles, mortales, pectus, alia passim.

Alterum genus est eorum, quae graeco more dicta sunt, plurimaque apud Livium inveniuntur. Quodsi concedamus, libros graecos, ex quibus haud exiguam rerum partem hausisse putandus est, ad dicendi genus vim habuisse, nec fieri potuisse quin, increbrescente Romanorum cum Graecis consuetudine vitae linquaeque commercio, multae graeci sermonis partes in latinum paulatim receptae, aliquando apparerent: ingenio tamen magis scriptoris quam imitatione ut lotius oralionis color, ita graecae linquae similitudines efficiuntur, eademque ralione, qua ceterae Liviani sermomis virtutes, proprio historici consilio inser- viunt. Sic usitatissimum est Livio, adverbium quoddam cum substantivo ita conjungere, ut pro adjeclivo positum sit, nec tantum circa, quod ait Krebsius, doctissimus vir ³), hac adjectivi vi substantvis additur, sed et alia plura, quae haud facile ad verbum referre possis, ut: Circa I, 59, 9: victores ommum circa populoruum; alibi: II, 23, 11: exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; simul VII, 25, 7: inter duo simul bella externa; semper, nun- duam VIII, 1, 9: adversus Sidicinos suos semper hostes, populi romani nun-

1) Antibarbarus 3te Ausgabe pag. 69.