necessaria. Historiam enim quum jam per se ipsam poëis proximam dicat Quintilianus*), et quodammodo carmen solutum, eandem nos poëticae hujus rationis expertem esse putemus, si divino quasi quodam animi impetu tanli populi tanta virtutis monumenta explicantur, resque ipsae ad illum dicendi or- natum, quo poëtae maxime delectantur, rapiunt? Nec profecto quidquam magis Romanorum animos a virtute majorum degenerantes revocare poterat ad pristinam laudem et magnitudinem, quam facunda ejusdem orationis dulcedo. quae ad admirandum invitos traheret et ad imitandum. Ad quem grationis ornatum non ita valebant poëtarum opera,e quibus non exiguam rerum partem hausit Livius, quanquam, quae scribamus, ex iis quae tota animi intentione legerimus, colores quodammodo accipere non potest negari, praesertim quum res ipsae poëticum illum in legentibus ardorem excitent. Neque alio sensu poë- licam hanc historiae raltionem significare videtur OQuintilianus loco supra laudato.
Ut omittamus tot illas historiarum partes, ad quas illa Qunntiliani senten- tia maxime referri polest, quaeque adeo sunt poëticae, ut numeris tantum mo- disque a versibus differant, ut Annibalis in ſtaliam transitus, pugnae Cannen- sis descriptio, res ab Scipionibus in Hispania praeclare gestae, Virginiae cae- des, ea tantum proferamus quae liberiori poëtarum more dicta, sexcentis locis offenduntur, ut frequens orationis directae, quae dicitur, in obliquam transitus et contra: Lib. I, 47, 3; III, 2, 3; XXI, 10, 4; XXXV, 49, 5; XLII, 52, 13 etc. Item transitus ad aliud, quam de quo verba facta sunt, subjectum, nullo ejus addito indicio: XXI, 1, 4; XXIII, 8, 4; XXXIII, 36, 9; XI, 12, 20 elc. Temporum in eadem enuntiatione mutatio: I, 58, extr. Cultrum defi- git— moribunda cecidit; X, 44, 4: qua terruerat— qua fecit; XXII, 21, 8: pugnant— acciderunt— capiunt; XXIV, 1, 6: ut apparuit et afferebant. Porro liberior Inſinitivi usus: II, 15, 4: Ita in animum in- duxisse— portas patefacere; III, 4, 9: consulum alteri negotium daretur videre; VII, 30, 6: fortuna magnifice 1oqui prohibet; V, 49, 8: prohibuit migrari Vejos; ib. 38: consilium nocte aggredi castra; XXIII, 14, 8: melus resisti non posse; ib. 29, 7: obslinaverant vincere; XXXVII, 49, 1: quum hortaretur veniam petere; XXIV. 9, 2: admonuit sibi fasces praeferri. In- finitivus perfecti temporis pro praesenti positus: III, Praef. Juvabit consulu- isse; III, 48, 3: quiesse erit melius; XXII, 59, 10: me extulisse velim; XXX, 44, 7: tunc flesse docuit; XL, 10, 5: perisse expetunt etc. Liberior et frequentior troporum et ſigurarum usus, ut attributi, quae dicitur, Prolepsis: 1, 34, 10: L. Tarquinium Priscum edidere nomen; II, 47, 8: terror trepidos agil; XXI, 33, 3: immobiles eos defixit; XXIII, 29, 14: nuda cornua de- seruere etc. Hendiadys: VII, 36, 6: luce ac dio opus est; XXI, 63, 1: edice-
1) Quint. I 31 et Morhof. de Pat. Cap. V.


