Aufsatz 
De propria orationis Livianae indole, proprio maxime adjectivorum usu
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

emendate loquendi exemplum imitaturis præbeant: quantumvis suo sit genere egregius, ejus tantum, quo quisque maxime uütur, dicendi generis exémplar esse potest. Quod si summorum virorum judicio ad Ciceronem confertur, ut laline scribentibus præcipue sit imitandi regula ejus rei non magis causam dedit scrip- toris ipsius præstantia, quam quod plurimorum dicendi generum, quæ nos imi- temur, exempla solus reliquerit. A quo si discrepat Livius, non minus id neces- darium est, quam res, de quibus uterque scripsit, inter se differunt; ac si eodem orationis genere a Corn: Nepote, Jul. Cæsare, Sallustio alienus est, id non magis vilio erit scriptori nostro, quam Cæsar, quod a Salluslio discrepet, vilu- perandus esse videatur. Hla scriptoris cujuslibet dicendi genus non solum a rebus quas tractat, sed etiam a fine scribendi propesito pendet, quod negligendum non videtur, si Livius non nisi caute imitandus dicalur, quod diserte demonstra- lum est alio loco*). Porro scriptoris stilus animi quœdam imago habendus est, ab hominisque ipsius indole et ingenio proſiciscilur; quare ut suam quisque propriam habet naturam, qua et Cicero et Cœsar el Livius inter se differunt, ita oratio quoque eorum alia sit necesse est, qua tamen dissimilitudine colorem Romanum amiiti, veramque latini sermonis indolem violari, ut exemplum imi- landi esse non possit, ab nullo adhuc Historiarum Livii exislimalore, qui latinæ linguæ satis peritus fuerit, dictum est. His igitur, quae orationi Livianae vitio dari solent, existimanda videntur, quod sit Poëtica, quod sibi non coustet, quod brevitate careat, quod Idiotismos habeat, quod commums sensus consuetudini parum se accomodet, quod supina et frigida sit, imo ct raurαιm, quod versus habeat etc. quae quidem omnia praeclaris Historiae Livianae libris in scho- las nostras aditum non praecludent, nec egregias laudis, qua Patavinus splen- det, expers erit ejus oratio; sed quae apud Livium leguntur, non minus latina habenda sunt, quam quae apud Ciceronem et Caesarezn, quamvis nobis, seri temporis imitatoribus, minus sint imitanda, quippe quae in tanta deperditorum operum copia non nisi apud unum scriptorem occurrant, communisque omnium melioris actalis scriptorum usus certior sit ad scribendum regula et exemplar. Nos, nisi tot summorum virorum libri temporum injuria erepti nobis forent, majori libertate his omnibus usuros, quae apud Livium aliosque id genus scrip- tores inveniantur, quis negaverit*)?

Pars I.

Pauca nobis de propria Livianne orationis natura disputaturis primum dicendum videtur de poética illa verborum structura ct compositione, quae, ut frequentissima est nostro scriptori, ita pro ingenio ejus et consilio scribendi

1) Poppo de Latinitate falsa aut merito suspecta Programma 1841, pag: II. 2) Mu- reli Varr. Lect. 15, 1.