4
majorum animi magnitudinem revocet æquales, et novo virtutis illius amore incendat, quæ gloriam Urbi sempiternam pepererat. A quo consilio alienum erat, quidquid a ceteris ltaliæ civitatibus præclare gestum erat, accuratus fusiusque exponere, ut a malevolis exislimatoribus vel invidiæ culpam studi- que sibi contraxerit. Quam rerum dissimililudinem ipse querens, alia insuper ralione excusat in limine libri XXXI. Contra, quod tanto studio tantaque ora- tionis eopia et pondere virorum res gestas persequatur, qui populi sui lumina fuerint ei ornamenta, orationibusque eorum virtutes adeo exlollat, quis repre- henderit, quum nihil magis populi animum senescentem ad virtutem, quam de- speret, reducere, suique fiduciam, quæ amissa est, roborare possit, quam exem- pla à patrum magnitudine desumta. Quod quo orationis genere melius fieri potuit, quam quo Livius usus est, orationis flore et ornatu, qui et aetali suæ proprius et maxime accomodalus esset ad animos legentium suavitate tenendos et ad altiora rapiendos. Quæ si omnia ea, qua par est, ſide diligentiaque pon- deramus, facere non possumus quin, quæ a doctissimis posterioris aeltalis viris ad Livium defendendum dicta sunt, rata habeamus, suoque satis opere defensum existimemus, si non sint deperdili lot libri, ut ex üs, qui super- sunt, augurari magis quam certa scire possimus de tanto ingenii monumento, quod sic quoque omnium sæculorum elogia a calumniis iniquorum hominum facile defendant ¹).
Ut ad dicendi genus scriptoris nostri redeamus, cosdem id habuit et lau- dalores et vituperatores, quas Historiæ Livianæ ipsæ, ut ab alteris dignissimum latine scribendi exemplum commendetur, ab alteris aurea illa literarum Roma- narum aetate, ad quam perlinet, indignum, ac aut omnino non, aut summa cautione imitandum judicetur. Cujus rei documentum est ingens illa de Patavini- late Liviana controversia quæ, Ouintiliano teste ²), ab Asinio Pollione excitata, et tanto utrimque cum ardore et studio agitata, ne nunc quidem ſinem habet, de qua Patavinitate quot viri scripserunt, tot cadem de re diversissima judicia tulere, quæ Morhofius, doctissimus vir, libro jam laudato collecta, non minori fide quam veritate examinavit et refutavit*).(uodsi inter doctos recenlis tem- poris viros convenit, Patavinitate illa non ingenium Livii fidemque historicam reprehendi, sed orationis magis Livianæ a ceterorum ejusdem ætatis scriptorum diversitatem, propriamque singularum dicendi formularum rationem atque natu- ram: ut res ambigua est*), ita certe non est cur Liviani sermonis integritatem habeamus suspectam, cujus singulæ ad summum locutiones et structuræ, Livio concessac, seris nostræ ætatis imitatoribus sunt vitandæ. Omnino singuli scrip- lores non ila judicandi sunt, ut soli ipsi suæ ætatis leges ferant, solique pure et
1) Morhof. de Patav. Lib. I.— 2) Inst. orat. VIII, 1, 3.— 3) Morh. loco laud. Capp. 13, 16.— 4) Bernhardy Grundriß der röm. Literatur p: 267; Krebs Antib. 3te Aufl. p: 6.


